Print 90

Evangile commenté du dimanche 14 avril 2019

Hebdomada Sancta Semaine sainte
Dominica Dimanche
DOMINICA IN PALMIS DE PASSIONE DOMINI DIMANCHE DES RAMEAUX ET DE LA PASSION DU SEIGNEUR
Pássio Dómini nostri lesu Christi secúndum Lucam (22,14-23,56)
Cum facta esset hora, discúbuit Iesus et apóstoli cum eo. Et ait illis: " Desidério desiderávi hoc Pascha manducáre vobíscum, ántequam pátiar. Dico enim vobis: Non manducábo illud, donec impleátur in regno Dei ". Et accépto cálice, grátias egit et dixit: " Accípite hoc et divídite inter vos. Dico enim vobis: Non bibam ámodo de generatióne vitis, donec regnum Dei véniat ". Et accépto pane, grátias egit et fregit et dedit eis dicens: " Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc fácite in meam commemoratiónem ". Simíliter et cálicem, postquam cenávit, dicens: " Hic calix novum testaméntum est in sánguine meo, qui pro vobis fúnditur. Verúmtamen ecce manus tradéntis me mecum est in mensa; et quidem Fílius hóminis, secúndum quod defínitum est, vadit; verúmtamen vae illi hómini, per quem tráditur! ". Et ipsi coepérunt quǽrere inter se, quis esset ex eis, qui hoc factúrus esset. Facta est autem et conténtio inter eos, quis eórum viderétur esse maíor. Dixit autem eis: " Reges géntium dominántur eórum; et, qui potestátem habent super eos, benéfici vocántur. Vos autem non sic, sed qui maíor est in vobis, fiat sicut iúnior; et, qui praecéssor est, sicut ministrátor. Nam quis maíor est: qui recúmbit, an qui minístrat? Nonne qui recúmbit? Ego autem in médio vestrum sum, sicut qui minístrat. Vos autem estis, qui permansístis mecum in tentatiónibus meis; et ego dispóno vobis, sicut dispósuit mihi Pater meus regnum, ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo et sedeátis super thronos iudicántes duódecim tribus Israel. Simon, Simon, ecce Sátanas expetívit vos, ut cribráret sicut tríticum; ego autem rogávi pro te, ut non defíciat fides tua. Et tu, aliquándo convérsus, confírma fratres tuos ". Qui dixit ei: " Dómine, tecum parátus sum et in cárcerem et in mortem ire ". Et ille dixit: " Dico tibi, Petre, non cantábit hódie gallus, donec ter ábneges nosse me ". Et dixit eis: " Quando misi vos sine sácculo et pera et calceaméntis, numquid áliquid défuit vobis? ". At illi dixérunt: " Nihil ". Dixit ergo eis: " Sed nunc, qui habet sácculum, tollat, simíliter et peram; et, qui non habet, vendat túnicam suam et emat gládium. Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, opórtet impléri in me, illud: "Cum iniústis deputátus est". Étenim ea, quae sunt de me, adimpletiónem habent ". At illi dixérunt: " Dómine, ecce gládii duo hic ". At ille dixit eis: " Satis est ". Et egréssus ibat secúndum consuetúdinem in montem Olivárum; secúti sunt autem illum et discípuli. Et cum pervenísset ad locum, dixit illis: " Oráte, ne intrétis in tentatiónem ". Et ipse avúlsus est ab eis, quantum iáctus est lápidis, et, pósitis génibus, orábat dicens: " Pater, si vis, transfer cálicem istum a me; verúmtamen non mea volúntas sed tua fiat ". Appáruit autem illi ángelus de caelo confórtans eum. Et factus in agonía prolíxius orábat. Et factus est sudor eíus sicut guttae sánguinis decurréntis in terram. Et cum surrexísset ab oratióne et venísset ad discípulos, invénit eos dormiéntes prae tristítia et ait illis: " Quid dormítis? Súrgite; oráte, ne intrétis in tentatiónem ". Adhuc eo loquénte, ecce turba; et, qui vocabátur Iúdas, unus de Duódecim, antecedébat eos et appropinquávit Iésu, ut oscularétur eum. Iésus autem dixit ei: " Iúda, ósculo Fílium hóminis tradis? ". Vidéntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futúrum erat, dixérunt: " Dómine, si percútimus in gládio? ". Et percússit unus ex illis servum príncipis sacerdótum et amputávit aurículam eíus dextram. Respóndens autem Iésus ait: " Sínite usque huc! ". Et cum tetigísset aurículam eíus, sanávit eum. Dixit autem Iésus ad eos, qui vénerant ad se príncipes sacerdótum et magistrátus templi et senióres: " Quasi ad latrónem exístis cum gládiis et fústibus? Cum cotídie vobíscum fúerim in templo, non extendístis manus in me; sed haec est hora vestra et potéstas tenebrárum ". Comprehendéntes autem eum, duxérunt et introduxérunt in domum príncipis sacerdótum. Petrus vero sequebátur a longe. Accénso autem igni in médio átrio et circumsedéntibus illis, sedébat Petrus in médio eórum. Quem cum vidísset ancílla quaedam sedéntem ad lumen et eum fuísset intúita, dixit: " Et hic cum illo erat! ". At ille negávit eum dicens: " Múlier, non novi illum! ". Et post pusíllum álius videns eum dixit: " Et tu de illis es! ". Petrus vero ait: " O homo, non sum! ". Et intervállo facto quasi horae uníus, álius quidam affirmábat dicens: " Vere et hic cum illo erat, nam et Galilǽus est! ". Et ait Petrus: " Homo, néscio quid dicis! ". Et contínuo adhuc illo loquénte cantávit gallus. Et convérsus Dóminus respéxit Petrum; et recordátus est Petrus verbi Dómini, sicut dixit ei: " Priúsquam gallus cantet hódie, ter me negábis ". Et egréssus foras flevit amáre. Et viri, qui tenébant illum, illudébant ei caedéntes; et velavérunt eum et interrogábant eum dicéntes: " Prophetíza: Quis est, qui te percússit? ". Et ália multa blasphemántes dicébant in eum. Et ut factus est dies, convenérunt senióres plebis et príncipes sacerdótum et scribae et duxérunt illum in concílium suum dicéntes: " Si tu es Christus, dic nobis ". Et ait illis: " Si vobis díxero, non credétis; si autem interrogávero, non respondébitis mihi. Ex hoc autem erit Fílius hóminis sedens a dextris virtútis Dei ". Dixérunt autem omnes: " Tu ergo es Fílius Dei? ". Qui ait ad illos: " Vos dícitis quia ego sum ". At illi dixérunt: " Quid adhuc desiderámus testimónium? Ipsi enim audívimus de ore eíus! ". Et surgens omnis multitúdo eórum duxérunt illum ad Pilátum. Coepérunt autem accusáre illum dicéntes: " Hunc invénimus subverténtem gentem nostram et prohibéntem tribúta dare Cǽsari et dicéntem se Christum regem esse ". Pilátus autem interrogávit eum dicens: " Tu es rex Iudaeórum? ". At ille respóndens ait: " Tu dicis ". Ait autem Pilátus ad príncipes sacerdótum et turbas: " Nihil invénio causae in hoc hómine ". At illi invalescébant dicéntes: " Cómmovet pópulum docens per univérsam Iudǽam et in cípiens a Galilǽa usque huc! ". Pilátus autem áudiens interrogávit si homo Galilǽus esset; et ut cognóvit quod de Heródis potestáte esset, remísit eum ad Heródem, qui et ipse Hierosólymis erat illis diébus. Heródes autem, viso Iésu, gavísus est valde; erat enim cúpiens ex multo témpore vidére eum, eo quod audíret de illo et sperábat signum áliquod vidére ab eo fíeri. Interrogábat autem illum multis sermónibus; at ipse nihil illi respondébat. Stabant étiam príncipes sacerdótum et scribae constánter accusántes eum. Sprevit autem illum Heródes cum exércitu suo et illúsit indútum veste alba et remísit ad Pilátum. Facti sunt autem amíci inter se Heródes et Pilátus in ipsa die; nam ántea inimíci erant ad ínvicem. Pilátus autem, convocátis princípibus sacerdótum et magistrátibus et plebe, dixit ad illos: " Obtulístis mihi hunc hóminem quasi averténtem pópulum, et ecce ego coram vobis intérrogans nullam causam invéni in hómine isto ex his, in quibus eum accusátis,  sed neque Heródes; remísit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei. Emendátum ergo illum dimíttam ". Necésse autem habébat dimíttere eis per diem festum unum. Exclamávit autem univérsa turba dicens: " Tolle hunc et dimítte nobis Barábbam! ", qui erat propter seditiónem quandam factam in civitáte et homicídium missus in cárcerem. Íterum autem Pilátus locútus est ad illos volens dimíttere Iésum, at illi succlamábant dicéntes: " Crucifíge, crucifíge illum! ". Ille autem tértio dixit ad illos: " Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invénio in eo; corrípiam ergo illum et dimíttam ". At illi instábant vócibus magnis postulántes, ut crucifigerétur, et invalescébant voces eórum. Et Pilátus adiudicávit fíeri petitiónem eórum: dimísit autem eum, qui propter seditiónem et homicídium missus fúerat in cárcerem, quem petébant; Iésum vero trádidit voluntáti eórum. Et cum abdúcerent eum, apprehendérunt Simónem quendam Cyrenénsem veniéntem de villa et imposuérunt illi crucem portáre post Iésum. Sequebátur autem illum multa turba pópuli et mulíerum, quae plangébant et lamentábant eum. Convérsus autem ad illas Iésus dixit: " Fíliae Ierusálem, nolíte flere super me, sed super vos ipsas flete et super fílios vestros, quóniam ecce vénient dies, in quibus dicent: "Beátae stériles et ventres, qui non genuérunt, et úbera, quae non lactavérunt!". Tunc incípient dícere móntibus: "Cádite super nos!", et cóllibus: "Opérite nos!", quia si in víridi ligno haec fáciunt, in árido quid fiet? ". Ducebántur autem et álii duo nequam cum eo, ut interficeréntur. Et postquam venérunt in locum, qui vocátur Calváriae, ibi crucifixérunt eum et latrónes, unum a dextris et álterum a sinístris. Iésus autem dicébat: " Pater, dimítte illis, non enim sciunt quid fáciunt ". Dividéntes vero vestiménta eíus misérunt sortes. Et stabat pópulus exspéctans. Et deridébant illum et príncipes dicéntes: " Álios salvos fecit; se salvum fáciat, si hic est Christus Dei eléctus! ". Illudébant autem ei et mílites accedéntes, acétum offeréntes illi et dicéntes: " Si tu es rex Iudaeórum, salvum te fac! ". Erat autem et superscríptio super illum: " Hic est rex Iudaeórum ". Unus autem de his, qui pendébant, latrónibus blasphemábat eum dicens: " Nonne tu es Christus? Salvum fac temetípsum et nos! ". Respóndens autem alter increpábat illum dicens: " Neque tu times Deum, quod in eádem damnatióne es? Et nos quidem iúste, nam digna factis recípimus! Hic vero nihil mali gessit ". Et dicébat: " Iésu, meménto mei, cum véneris in regnum tuum ". Et dixit illi: " Amen dico tibi: Hódie mecum eris in paradíso ". Et erat iam fere hora sexta, et ténebrae factae sunt in univérsa terra usque in horam nonam, et obscurátus est sol, et velum templi scissum est médium. Et clamans voce magna Iésus ait: " Pater, in manus tuas comméndo spíritum meum "; et haec dicens exspirávit.
Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum .
Videns autem centúrio, quod factum fúerat, glorificávit Deum dicens: " Vere hic homo iústus erat! ". Et omnis turba eórum, qui simul áderant ad spectáculum istud et vidébant, quae fiébant, percutiéntes péctora sua revertebántur. Stabant autem omnes noti eíus a longe et mulíeres, quae secútae erant eum a Galilǽa, haec vidéntes. Et ecce vir nómine Ióseph, qui erat decúrio, vir bonus et iústus Chic non consénserat consílio et áctibus eórum ab Arimathǽa civitáte Iudaeórum, qui exspectábat regnum Dei, hic accéssit ad Pilátum et pétiit corpus Iésu et depósitum invólvit síndone et pósuit eum in monuménto excíso, in quo nondum quisquam pósitus fúerat. Et dies erat Parascéves, et sábbatum illucescébat. Subsecútae autem mulíeres, quae cum ipso vénerant de Galilǽa, vidérunt monuméntum et quemádmodum pósitum erat corpus eíus; et reverténtes paravérunt arómata et unguénta et sábbato quidem siluérunt secúndum mandátum.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Contenu indisponible pour aujourd'hui. Mise à jour en cours. Merci de votre patience.
Les textes français proposés ont pour seul but une meilleure compréhension des textes latins. Ils ne doivent pas être utilisés dans la liturgie en Français.
Aidez-nous à traduire les textes du latin dans votre langue sur : www.societaslaudis.org