Hebdomada VII Paschae VIIème semaine de Pâques
Dominica Dimanche
Evangelium Evangile
Ioannes (17,1-11a)
In illo tempore: Sublevátis óculis suis in caelum, dixit: “Páter, venit hora: clarífica Fílium tuum, ut Fílius claríficet te, sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam aetérnam. Haec est autem vita aetérna, ut cognóscant te solum verum Deum et, quem misísti, Iésum Christum. Ego te clarificávi super terram; opus consummávi, quod dedísti mihi, ut fáciam; et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum claritáte, quam habébam, priúsquam mundus esset, apud te. Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedísti, et sermónem tuum servavérunt. Nunc cognovérunt quia ómnia, quae dedísti mihi, abs te sunt, quia verba, quae dedísti mihi, dedi eis; et ipsi accepérunt et cognovérunt vere quia a te exívi et credidérunt quia tu me misísti. Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedísti mihi, quia tui sunt; et mea ómnia tua sunt, et tua mea; et clarificátus sum in eis. Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile du jour par le TRP Abbé Dom Delatte, osb, abbaye de Solesmes.