Evangile commenté du dimanche 10 septembre 2017 - XXIIIème dimanche dans l'année

Hebdomada XXIII per annum XXIIIème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica XXIII per annum XXIIIème dimanche dans l'année
Evangelium Evangile
Matthaeus (18,15-20)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Si peccáverit in te frater tuus, vade, córripe eum inter te et ipsum solum. Si te audíerit, lucrátus es fratrem tuum; si autem non audíerit, ádhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duórum téstium vel trium stet omne verbum; quod si nolúerit audíre eos, dic ecclésiae; si autem et ecclésiam nolúerit audíre, sit tibi sicut éthnicus et publicánus. Amen dico vobis: Quaecúmque alligavéritis super terram, erunt ligáta in caelo; et, quaecúmque solvéritis super terram, erunt solúta in caelo. Íterum dico vobis: Si duo ex vobis consénserint super terram de omni re, quamcúmque petíerint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile du jour par le TRP Abbé Dom Delatte, osb, abbaye de Solesmes.