Evangile commenté du mardi 13 février 2018 -

Hebdomada VI per annum VIème semaine dans l'année
Feria III Mardi
Evangelium Evangile
Marcus (8,14-21)
In illo tempore: oblíti sunt súmere panes et nisi unum panem non habébant secum in navi. Et praecipiébat eis dicens: “Vidéte, cavéte a ferménto pharisaeórum et ferménto Heródis!” Et disputábant ad ínvicem, quia panes non habérent. Quo cógnito, ait illis: “Quid disputátis, quia panes non habétis? Nondum cognoscítis nec intellégitis? Caecátum habétis cor vestrum? Óculos habéntes non vidétis, et aures habéntes non audítis? Nec recordámini, quando quinque panes fregi in quinque mília, quot cóphinos fragmentórum plenos sustulístis?” Dicunt ei: “Duódecim.” “quándo illos septem in quáttuor mília, quot sportas plenas fragmentórum tulístis?” Et dicunt ei: “Séptem.” Et dicébat eis: “Nóndum intellégitis?”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.


Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes