Evangile commenté du mercredi 21 mars 2018 -

Hebdomada V Quadragesimae Vème semaine de Carême
Feria IV Mercredi
Evangelium Evangile
Io (8,31-42)
In illo tempore: Dicébat ergo Iésus ad eos, qui credidérunt ei, Iudǽos: “Si vos manséritis in sermóne meo, vere discípuli mei estis et cognoscétis veritátem, et véritas liberábit vos.” Respondérunt ei: “Sémen Ábrahae sumus et némini servívimus umquam! Quómodo tu dicis: ‘Líberi fiétis’?” Respóndit eis Iésus: “Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccátum, servus est peccáti. Servus autem non manet in domo in aetérnum; fílius manet in aetérnum. Si ergo Fílius vos liberáverit, vere líberi éritis. Scio quia semen Ábrahae estis; sed quǽritis me interfícere, quia sermo meus non capit in vobis. Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivístis a patre, fácitis.” Respondérunt et dixérunt ei: “Páter noster Ábraham est.” Dicit eis Iésus: “Si fílii Ábrahae essétis, ópera Ábrahae facerétis. Nunc autem quǽritis me interfícere, hóminem, qui veritátem vobis locútus sum, quam audívi a Deo; hoc Ábraham non fecit. Vos fácitis ópera patris vestri.” Dixérunt ítaque ei: “Nos ex fornicatióne non sumus nati; unum patrem habémus Deum!” Dixit eis Iésus: “Si Deus pater vester esset, diligerétis me; ego enim ex Deo procéssi et veni; neque enim a meípso veni, sed ille me misit.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.


Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes