Evangile commenté du jeudi 7 juin 2018 -

Hebdomada IX per annum IXème semaine dans l'année
Feria V Jeudi
Evangelium Evangile
Marcus (12,28b-34)
In illo tempore: Accéssit unus de scribis, qui audíerat illos conquiréntes, videns quóniam bene illis respondérit, interrogávit eum: “Quod est primum ómnium mandátum?” Iésus respóndit: “Primum est: ‘Audi, Israel: Dóminus Deus noster Dóminus unus est, et díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota mente tua et ex tota virtúte tua.’ Secúndum est illud: ‘Díliges próximum tuum tamquam teípsum.’ Maíus horum áliud mandátum non est.” Et ait illi scriba: “Bene, Magíster, in veritáte dixísti: ‘Unus est, et non est álius praeter eum; et dilígere eum ex toto corde et ex toto intelléctu et ex tota fortitúdine’ et: ‘Dilígere próximum tamquam seípsum’ maíus est ómnibus holocautomátibus et sacrifíciis.” Et Iésus videns quod sapiénter respondísset, dixit illi: “Non es longe a regno Dei.” Et nemo iam audébat eum interrogáre.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes