Evangile commenté du dimanche 1 juillet 2018 - XIIIème dimanche dans l'année

Hebdomada XIII per annum XIIIème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica XIII per annum XIIIème dimanche dans l'année
Evangelium Evangile
Marcus (5,21-43)
In illo tempore: cum transcendísset Iésus in navi rursus trans fretum, convénit turba multa ad illum, et erat circa mare. Et venit quidam de archisynagógis nómine Iaírus et videns eum prócidit ad pedes eíus et deprecátur eum multum dicens: “Filíola mea in extrémis est; veni, impóne manus super eam, ut salva sit et vivat.” Et ábiit cum illo. Et sequebátur eum turba multa et comprimébant illum. Et múlier, quae erat in proflúvio sánguinis annis duódecim et fúerat multa perpéssa a complúribus médicis et erogáverat ómnia sua nec quidquam profécerat, sed magis detérius habébat, cum audísset de Iésu, venit in turba retro et tétigit vestiméntum eíus; dicébat enim: “Si vel vestiménta eíus tetígero, salva ero.” Et conféstim siccátus est fons sánguinis eíus, et sensit córpore quod sanáta esset a plaga. Et statim Iésus cognóscens in semetípso virtútem, quae exíerat de eo, convérsus ad turbam aiébat: “Quis tétigit vestiménta mea?” Et dicébant ei discípuli sui: “Vides turbam compriméntem te et dicis: ‘Quis me tétigit?’” Et circumspiciébat vidére eam, quae hoc fécerat. Múlier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et prócidit ante eum et dixit ei omnem veritátem. Ille autem dixit ei: “Fília, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua.” Adhuc eo loquénte, véniunt ab archisynagógo dicéntes: “Fília tua mórtua est; quid ultra vexas magístrum?” Iésus autem, verbo, quod dicebátur, audíto, ait archisynagógo: “Noli timére; tantúmmodo crede!” Et non admísit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacóbum et Ioánnem fratrem Iacóbi. Et véniunt ad domum archisynagógi; et videt tumúltum et flentes et eiulántes multum, et ingréssus ait eis: “Quid turbámini et plorátis? Puélla non est mórtua, sed dormit.” Et irridébant eum. Ipse vero, eiéctis ómnibus, assúmit patrem puéllae et matrem et, qui secum erant, et ingréditur, ubi erat puélla; et tenens manum puéllae ait illi: “Tálitha, qum!” – quod est interpretátum: “Puélla, tibi dico: Surge!” Et conféstim surréxit puélla et ambulábat; erat enim annórum duódecim. Et obstupuérunt contínuo stupóre magno. Et praecépit illis veheménter, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducáre.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.


Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes