Evangile commenté du jeudi 12 juillet 2018 -

Hebdomada XIV per annum XIVème semaine dans l'année
Feria V Jeudi
Evangelium Evangile
Matthaeus (10,7-15)
In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis: Eúntes autem praedicáte dicéntes: ‘Appropinquávit regnum caelórum.’ Infírmos curáte, mórtuos suscitáte, leprósos mundáte, dǽmones eícite; gratis accepístis, gratis date. Nolíte possidére aurum neque argéntum neque pecúniam in zonis vestris, non peram in via neque duas túnicas neque calceaménta neque virgam; dignus enim est operárius cibo suo. In quamcúmque civitátem aut castéllum intravéritis, interrogáte quis in ea dignus sit; et ibi manéte donec exeátis. Intrántes autem in domum, salutáte eam; et si quidem fúerit domus digna, véniat pax vestra super eam; si autem non fúerit digna, pax vestra ad vos revertátur. Et quicúmque non recéperit vos neque audíerit sermónes vestros, exeúntes foras de domo vel de civitáte illa, excútite púlverem de pédibus vestris. Amen dico vobis: Tolerabílius erit terrae Sodomórum et Gomorraeórum in die iudícii quam illi civitáti.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes