Evangile commenté du dimanche 2 septembre 2018 - XXIIème dimanche dans l'année

Hebdomada XXII per annum XXIIème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica XXII per annum XXIIème dimanche dans l'année
Evangelium Evangile
Marcus (7,1-8.14-15.21-23)
In illo tempore: Convéniunt ad eum pharisǽi et quidam de scribis veniéntes ab Hierosólymis; et cum vidíssent quosdam ex discípulis eíus commúnibus mánibus, id est non lotis, manducáre panes – pharisǽi enim et omnes Iudǽi, nisi pugíllo lavent manus, non mandúcant, tenéntes traditiónem seniórum; et a foro nisi baptizéntur, non cómedunt; et ália multa sunt, quae accepérunt servánda: baptísmata cálicum et urceórum et aeramentórum et lectórum – et intérrogant eum pharisǽi et scribae: “quáre discípuli tui non ámbulant iúxta traditiónem seniórum, sed commúnibus mánibus mandúcant panem?” At ille dixit eis: “Bene prophetávit Isaías de vobis hypócritis, sicut scriptum est: ‘Pópulus hic lábiis me honórat, cor autem eórum longe est a me; in vanum autem me colunt docéntes doctrínas praecépta hóminum.’ Relinquéntes mandátum Dei tenétis traditiónem hóminum.” Et advocáta íterum turba, dicébat illis: “Áudite me, omnes, et intellégite: Nihil est extra hóminem intróiens in eum, quod possit eum coinquináre; sed quae de hómine procédunt, illa sunt, quae coínquinant hóminem!” Ab intus enim de corde hóminum cogitatiónes malae procédunt, fornicatiónes, furta, homicídia, adultéria, avarítiae, nequítiae, dolus, impudicítia, óculus malus, blasphémia, supérbia, stultítia: ómnia haec mala ab intus procédunt et coínquinant hóminem.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes