Evangile commenté du dimanche 30 septembre 2018 - XXVIème dimanche dans l'année

Hebdomada XXVI per annum XXVIème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica XXVI per annum XXVIème dimanche dans l'année
Evangelium Evangile
Marcus (9,38-43.45.47-48)
Dixit illi Ioánnes: “Magíster, vídimus quendam in nómine tuo eiciéntem daemónia, et prohibebámus eum, quia non sequebátur nos.” Iésus autem ait: “Nólite prohibére eum. Nemo est enim, qui fáciat virtútem in nómine meo et possit cito male loqui de me; qui enim non est advérsum nos, pro nobis est. Quisquis enim potum déderit vobis cálicem aquae in nómine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercédem suam. Et quisquis scandalizáverit unum ex his pusíllis credéntibus in me, bonum est ei magis, ut circumdétur mola asinária collo eíus, et in mare mittátur. Et si scandalizáverit te manus tua, abscíde illam: bonum est tibi débilem introíre in vitam, quam duas manus habéntem ire in gehénnam, in ignem inexstinguíbilem. Et si pes tuus te scandalízat, ámputa illum: bonum est tibi claudum introíre in vitam, quam duos pedes habéntem mitti in gehénnam. Et si óculus tuus scandalízat te, éice eum: bonum est tibi luscum introíre in regnum Dei, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam, ubi vermis eórum non móritur, et ignis non exstínguitur.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes