Evangile commenté du vendredi 19 octobre 2018 - de la férie

Hebdomada XXVIII per annum XXVIIIème semaine dans l'année
Feria VI Vendredi
Evangelium Evangile
Luc (12,1-7)
In illo tempore: Multis turbis circumstántibus, ita ut se ínvicem conculcárent, coepit dícere ad discípulos suos primum: “Atténdite a ferménto pharisaeórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur, neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quae in ténebris dixístis, in lúmine audiéntur; et, quod in aurem locúti estis in cubículis, praedicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus et post haec non habent ámplius, quod fáciant. Osténdam autem vobis quem timeátis: Timéte eum, qui postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: Hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipúndio? Et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo. Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte timére; multis passéribus pluris estis.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes