Evangile commenté du samedi 3 novembre 2018 - de la férie

Hebdomada XXX per annum XXXème semaine dans l'année
Sabbato Samedi
Evangelium Evangile
Luc (14,1.7-11)
Et factum est, cum intráret in domum cuiúsdam príncipis pharisaeórum sábbato manducáre panem, et ipsi observábant eum. Dicébat autem ad invitátos parábolam, inténdens quómodo primos accúbitus elígerent, dicens ad illos: “Cum invitátus fúeris ab áliquo ad núptias, non discúmbas in primo loco, ne forte honorátior te sit invitátus ab eo, et véniens is qui te et illum vocávit, dicat tibi: ‘Da huic locum’; et tunc incípias cum rubóre novíssimum locum tenére. Sed cum vocátus fúeris, vade, recúmbe in novíssimo loco, ut, cum vénerit qui te invitávit, dicat tibi: ‘Ámice, ascénde supérius’; tunc erit tibi glória coram ómnibus simul discumbéntibus. Quia omnis, qui se exáltat, humiliábitur; et, qui se humíliat, exaltábitur.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes