Evangile commenté du dimanche 30 décembre 2018

Infra octavam Nativitatis Infra octavam Nativitatis
Dominica Dimanche
SANCTAE FAMILIAE IESU, MARIAE ET IOSEPH SAINTE FAMILLE DE JESUS, MARIE ET JOSEPH
Festum Fête
 Evangelium  Evangile
Luc (2,41-52)
Et ibant paréntes eíus per omnes annos in Ierusálem in die festo Paschae. Et cum factus esset annórum duódecim, ascendéntibus illis secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Iésus in Ierusálem, et non cognovérunt paréntes eíus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi et requirébant eum inter cognátos et notos; et non inveniéntes regréssi sunt in Ierusálem requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos et interrogántem eos; stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis eíus. Et vidéntes eum admiráti sunt, et dixit Mater eíus ad illum: “Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce pater tuus et ego doléntes quaerebámus te.” Et ait ad illos: “Quid est quod me quaerebátis? Nesciebátis quia in his, quae Patris mei sunt, opórtet me esse?” Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad illos. Et descéndit cum eis et venit Názareth et erat súbditus illis. Et mater eíus conservábat ómnia verba in corde suo. Et Iésus proficiébat sapiéntia et aetáte et grátia apud Deum et hómines.
Verbum Dómini. ℟. Laus tibi, Christe. Parole du Seigneur. ℟. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes
Les textes français proposés ont pour seul but une meilleure compréhension des textes latins. Ils ne doivent pas être utilisés dans la liturgie en Français.
Aidez-nous à traduire les textes du latin dans votre langue sur : www.societaslaudis.org
Télécharger au format MS Word