Evangile commenté du dimanche 20 janvier 2019 - IIIème dimanche dans l'année

Hebdomada III per annum IIIème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica III per annum IIIème dimanche dans l'année
Evangelium Evangile
Luc (1,1-4;4,14-21)
Quóniam quidem multi conáti sunt ordináre narratiónem, quae in nobis complétae sunt, rerum, sicut tradidérunt nobis, qui ab inítio ipsi vidérunt et minístri fuérunt verbi, visum est et mihi, adsecúto a princípio ómnia, diligénter ex órdine tibi scríbere, óptime Theóphile, ut cognóscas eórum verbórum, de quibus erudítus es, firmitátem. Et regréssus est Iésus in virtúte Spíritus in Galilǽam. Et fama éxiit per univérsam regiónem de illo. Et ipse docébat in synagógis eórum et magnificabátur ab ómnibus. Et venit Názareth, ubi erat nutrítus, et intrávit secúndum consuetúdinem suam die sábbati in synagógam et surréxit légere. Et tradi tus est illi liber prophétae Isaíae; et ut revólvit librum, invénit locum, ubi scriptum erat: “Spíritus Dómini super me; propter quod unxit me evangelizáre paupéribus, misit me praedicáre captívis remissiónem et caecis visum, dimíttere confráctos in remissióne, praedicáre annum Dómini accéptum.” Et cum plicuísset librum, réddidit minístro et sedit; et ómnium in synagóga óculi erant intendéntes in eum. Coepit autem dícere ad illos: “Hódie impléta est haec Scriptúra in áuribus vestris.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.


Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes