Evangile commenté du samedi 9 février 2019 -

Hebdomada IV per annum IVème semaine dans l'année
Sabbato Samedi
Evangelium Evangile
éditer éditer
Marcus (6,30-34)
In illo tempore: Conveniéntes apóstoli ad Iésum renuntiavérunt illi ómnia, quae égerant et docúerant. Et ait illis: “Vénite vos ipsi seórsum in desértum locum et requiéscite pusíllum.” Erant enim, qui veniébant et redíbant, multi, et nec manducándi spátium habébant. Et abiérunt in navi in desértum locum seórsum. Et vidérunt eos abeúntes et cognovérunt multi; et pedéstre de ómnibus civitátibus concurrérunt illuc et praevenérunt eos. Et éxiens vidit multam turbam et misértus est super eos, quia erant sicut oves non habéntes pastórem, et coepit docére illos multa.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.

Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes