Evangile commenté du mardi 12 février 2019 -

Hebdomada V per annum Vème semaine dans l'année
Feria III Mardi
Evangelium Evangile
Marcus (7,1-13)
In illo tempore: Convéniunt ad eum pharisǽi et quidam de scribis veniéntes ab Hierosólymis; et cum vidíssent quosdam ex discípulis eíus commúnibus mánibus, id est non lotis, manducáre panes – pharisǽi enim et omnes Iudǽi, nisi pugíllo lavent manus, non mandúcant, tenéntes traditiónem seniórum; et a foro nisi baptizéntur, non cómedunt; et ália multa sunt, quae accepérunt servánda: baptísmata cálicum et urceórum et aeramentórum et lectórum – et intérrogant eum pharisǽi et scribae: “quáre discípuli tui non ámbulant iúxta traditiónem seniórum, sed commúnibus mánibus mandúcant panem?” At ille dixit eis: “Bene prophetávit Isaías de vobis hypócritis, sicut scriptum est: ‘Pópulus hic lábiis me honórat, cor autem eórum longe est a me; in vanum autem me colunt docéntes doctrínas praecépta hóminum.’ Relinquéntes mandátum Dei tenétis traditiónem hóminum.” Et dicébat illis: “Bene írritum fácitis praecéptum Dei, ut traditiónem vestram servétis. Móyses enim dixit: ‘Honóra patrem tuum et matrem tuam’ et: ‘Qui maledíxerit patri aut matri, morte moriátur’; vos autem dícitis: ‘Si díxerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcúmque ex me tibi profúerit’, ultra non permíttitis ei fácere quidquam patri aut matri rescindéntes verbum Dei per traditiónem vestram, quam tradidístis; et simília huiúsmodi multa fácitis.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.


Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes