Evangile commenté du mercredi 13 février 2019 -

Hebdomada V per annum Vème semaine dans l'année
Feria IV Mercredi
Evangelium Evangile
Marcus (7,14-23)
In illo tempore: Advocáta íterum turba, dicébat illis: “Áudite me, omnes, et intellégite: Nihil est extra hóminem intróiens in eum, quod possit eum coinquináre; sed quae de hómine procédunt, illa sunt, quae coínquinant hóminem!” Si quis habet aures audiéndi, áudiat. Et cum introísset in domum a turba, interrogábant eum discípuli eíus parábolam. Et ait illis: “Sic et vos imprudéntes estis? Non intellégitis quia omne extrínsecus intróiens in hóminem non potest eum coinquináre, quia non íntroit in cor eíus sed in ventrem et in secéssum exit?”, purgans omnes escas. Dicébat autem: “Quod de hómine exit, illud coínquinat hóminem; ab intus enim de corde hóminum cogitatiónes malae procédunt, fornicatiónes, furta, homicídia, adultéria, avarítiae, nequítiae, dolus, impudicítia, óculus malus, blasphémia, supérbia, stultítia: ómnia haec mala ab intus procédunt et coínquinant hóminem.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.


Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes