Evangile commenté du samedi 16 février 2019 -

Hebdomada V per annum Vème semaine dans l'année
Sabbato Samedi
Evangelium Evangile
Marcus (8,1-10)
In illo tempore: In illis diébus íterum cum turba multa esset nec habérent, quod manducárent, convocátis discípulis, ait illis: “Miséreor super turbam, quia iam tríduo sústinent me nec habent, quod mandúcent; et si dimísero eos ieiúnos in domum suam, defícient in via; et quidam ex eis de longe venérunt.” Et respondérunt ei discípuli sui: “Unde istos póterit quis hic saturáre pánibus in solitúdine?” Et interrogábat eos: “Quot panes habétis?” Qui dixérunt: “Séptem.” Et prǽcipit turbae discúmbere supra terram; et accípiens septem panes, grátias agens fregit et dabat discípulis suis, ut appónerent; et apposuérunt turbae. Et habébant piscículos paucos; et benedícens eos, iússit hos quoque appóni. Et manducavérunt et saturáti sunt; et sustulérunt, quod superáverat de fragméntis, septem sportas. Erant autem quasi quáttuor mília. Et dimísit eos. Et statim ascéndens navem cum discípulis suis venit in partes Dalmanútha.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.


Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes