Evangile commenté du mercredi 20 février 2019 -

Hebdomada VI per annum VIème semaine dans l'année
Feria IV Mercredi
Evangelium Evangile
Marcus (8,27-33)
In illo tempore: Egréssus est Iésus et discípuli eíus in castélla Caesaréae Philíppi; et in via interrogábat discípulos suos dicens eis: “Quem me dicunt esse hómines?” Qui respondérunt illi dicentcs: “Ioánnem Baptístam, álii Elíam, álii vero unum de prophétis.” Et ipse interrogábat eos: “Vos vero quem me dícitis esse?” Respóndens Petrus ait ei: “Tu es Christus.” Et comminátus est eis, ne cui dícerent de illo. Et coepit docére illos: “Opórtet Fílium hóminis multa pati et reprobári a senióribus et a summis sacerdótibus et scribis et occídi et post tres dies resúrgere”; et palam verbum loquebátur. Et apprehéndens eum Petrus coepit increpáre eum. Qui convérsus et videns discípulos suos comminátus est Petro et dicit: “Váde retro me, Sátana, quóniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hóminum.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes