Evangile commenté du jeudi 28 février 2019 -

Hebdomada VII per annum VIIème semaine dans l'année
Feria V Jeudi
Evangelium Evangile
Marcus (9,41-50)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Quisquis enim potum déderit vobis cálicem aquae in nómine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercédem suam. Et quisquis scandalizáverit unum ex his pusíllis credéntibus in me, bonum est ei magis, ut circumdétur mola asinária collo eíus, et in mare mittátur. Et si scandalizáverit te manus tua, abscíde illam: bonum est tibi débilem introíre in vitam, quam duas manus habéntem ire in gehénnam, in ignem inexstinguíbilem. ubi vermis eórum non móritur, et ignis non extínguitur. (vérse omítted in NV). Et si pes tuus te scandalízat, ámputa illum: bonum est tibi claudum introíre in vitam, quam duos pedes habéntem mitti in gehénnam. ubi vermis eórum non móritur, et ignis non extínguitur. Et si óculus tuus scandalízat te, éice eum: bonum est tibi luscum introíre in regnum Dei, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam, ubi vermis eórum non móritur, et ignis non exstínguitur; omnis enim igne saliétur. Bonum est sal; quod si sal insúlsum fúerit, in quo illud condiétis? Habéte in vobis sal et pacem habéte inter vos.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes