Evangile commenté du dimanche 17 mars 2019 - IIème dimanche de Carême

Hebdomada II Quadragesimae IIème semaine de Carême
Dominica Dimanche
Dominica II Quadragesimae IIème dimanche de Carême
Evangelium Evangile
Luc (9,28b-36)
In illo tempore: Assúmpsit Petrum et Ioánnem et Iacóbum et ascéndit in montem, ut oráret. Et facta est, dum oráret, spécies vultus eíus áltera, et vestítus eíus albus, refúlgens. Et ecce duo viri loquebántur cum illo, et erant Móyses et Elías, qui visi in glória dicébant éxodum eíus, quam completúrus erat in Ierusálem. Petrus vero et qui cum illo graváti erant somno; et evigilántes vidérunt glóriam eíus et duos viros, qui stabant cum illo. Et factum est, cum discéderent ab illo, ait Petrus ad Iésum: “Praecéptor, bonum est nos hic esse; et faciámus tria tabernácula: unum tibi et unum Móysi et unum Elíae”, nésciens quid díceret. Haec autem illo loquénte, facta est nubes et obumbrávit eos; et timuérunt intrántibus illis in nubem. Et vox facta est de nube dicens: “Hic est Fílius meus eléctus; ipsum audíte.” Et dum fíeret vox, invéntus est Iésus solus. Et ipsi tacuérunt et némini dixérunt in illis diébus quidquam ex his, quae víderant.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes