Evangile commenté du mardi 26 mars 2019 -

Hebdomada III Quadragesimae IIIème semaine de Carême
Feria III Mardi
Evangelium Evangile
Matthaeus (18,21-35)
In illo tempore: Accédens Petrus dixit ei: “Dómine, quótiens peccábit in me frater meus, et dimíttam ei? Usque sépties?” Dicit illi Iésus: “Non dico tibi usque sépties sed usque septuágies sépties. Ídeo assimilátum est regnum caelórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et cum coepísset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat decem mília talénta. Cum autem non habéret, unde rédderet, iússit eum dóminus venúmdari et uxórem et fílios et ómnia, quae habébat, et reddi. Prócidens ígitur servus ille adorábat eum dicens: ‘Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi.’ Misértus autem dóminus servi illíus dimísit eum et débitum dimísit ei. Egréssus autem servus ille invénit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários, et tenens suffocábat eum dicens: ‘Rédde, quod debes!’ Prócidens ígitur consérvus eíus rogábat eum dicens: ‘Patiéntiam habe in me, et reddam tibi.’ Ille autem nóluit, sed ábiit et misit eum in cárcerem, donec rédderet débitum. Vidéntes autem consérvi eíus, quae fiébant, contristáti sunt valde et venérunt et narravérunt dómino suo ómnia, quae facta erant. Tunc vocávit illum dóminus suus et ait illi: ‘Sérve nequam, omne débitum illud dimísi tibi, quóniam rogásti me; non opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum?’ Et irátus dóminus eíus trádidit eum tortóribus, quoadúsque rédderet univérsum débitum. Sic et Pater meus caeléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.


Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes