Evangile commenté du jeudi 28 mars 2019 -

Hebdomada III Quadragesimae IIIème semaine de Carême
Feria V Jeudi
Evangelium Evangile
Luc (11,14-23)
In illo tempore: Erat eíciens daemónium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemónium exísset, locútus est mutus. Et admirátae sunt turbae; quidam autem ex eis dixérunt: “In Beélzebul príncipe daemoniórum éicit daemónia.” Et álii tentántes signum de caelo quaerébant ab eo. Ipse autem sciens cogitatiónes eórum dixit eis: “Omne regnum in seípsum divísum desolátur, et domus supra domum cadit. Si autem et Sátanas in seípsum divísus est, quómodo stabit regnum ipsíus? Quia dícitis in Beélzebul eícere me daemónia. Si autem ego in Beélzebul eício daemónia, fílii vestri in quo eíciunt? Ídeo ipsi iúdices vestri erunt. Porro si in dígito Dei eício daemónia, profécto pervénit in vos regnum Dei. Cum fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea, quae póssidet; si autem fórtior illo supervéniens vícerit eum, univérsa arma eíus áuferet, in quibus confidébat, et spólia eíus distríbuet. Qui non est mecum, advérsum me est; et, qui non cólligit mecum, dispérgit.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.

Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes