Evangile commenté du samedi 30 mars 2019 -

Hebdomada III Quadragesimae IIIème semaine de Carême
Sabbato Samedi
Evangelium Evangile
Luc (18,9-14)
In illo tempore: Dixit Iesus ad quosdam, qui in se confidébant tamquam iústi et aspernabántur céteros, parábolam istam: “Duo hómines ascendérunt in templum, ut orárent: unus pharisǽus et alter publicánus. Pharisǽus stans haec apud se orábat: ‘Deus, grátias ago tibi, quia non sum sicut céteri hóminum, raptóres, iniústi, adúlteri, velut étiam hic publicánus; ieiúno bis in sábbato, décimas do ómnium, quae possídeo.’ Et publicánus a longe stans nolébat nec óculos ad caelum leváre, sed percutiébat pectus suum dicens: ‘Deus, propítius esto mihi peccatóri.’ Dico vobis: Descéndit hic iustificátus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exáltat, humiliábitur; et, qui se humíliat, exaltábitur.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.

Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes