Evangile commenté du mercredi 3 avril 2019 -

Hebdomada IV Quadragesimae IVème semaine de Carême
Feria IV Mercredi
Evangelium Evangile
Io (5,17-30)
In illo tempore: Respóndit Iesus Iudaeis eis: “Páter meus usque modo operátur, et ego óperor.” Proptérea ergo magis quaerébant eum Iudǽi interfícere, quia non solum solvébat sábbatum, sed et Patrem suum dicébat Deum, aequálem se fáciens Deo. Respóndit ítaque Iésus et dixit eis: “Amen, amen dico vobis: Non potest Fílius a se fácere quidquam, nisi quod víderit Patrem faciéntem; quaecúmque enim ille fáciat, haec et Fílius simíliter facit. Pater enim díligit Fílium et ómnia demónstrat ei, quae ipse facit, et maióra his demonstrábit ei ópera, ut vos mirémini. Sicut enim Pater súscitat mórtuos et vivíficat, sic et Fílius, quos vult, vivíficat. Neque enim Pater iúdicat quemquam, sed iudícium omne dedit Fílio, ut omnes honoríficent Fílium, sicut honoríficant Patrem. Qui non honoríficat Fílium, non honoríficat Patrem, qui misit illum. Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aetérnam et in iudícium non venit, sed tránsiit a morte in vitam. Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mórtui áudient vocem Fílii Dei et, qui audíerint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetípso, sic dedit et Fílio vitam habére in semetípso; et potestátem dedit ei iudícium fácere, quia Fílius hóminis est. Nolíte mirári hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monuméntis sunt, áudient vocem eíus; et procédent, qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitae, qui vero mala égerunt, in resurrectiónem iudícii. Non possum ego a meípso fácere quidquam; sicut áudio, iúdico, et iudícium meum iústum est, quia non quaero voluntátem meam, sed voluntátem eíus, qui misit me.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes