Evangile commenté du jeudi 4 avril 2019 -

Hebdomada IV Quadragesimae IVème semaine de Carême
Feria V Jeudi
Evangelium Evangile
Io (5,31-47)
In illo tempore: Dixit Iesus Iuadeis: Si ego testimónium perhíbeo de meípso, testimónium meum non est verum; álius est, qui testimónium pérhibet de me, et scio quia verum est testimónium, quod pérhibet de me. Vos misístis ad Ioánnem, et testimónium perhíbuit veritáti; ego autem non ab hómine testimónium accípio, sed haec dico, ut vos salvi sitis. Ille erat lucérna ardens et lucens; vos autem voluístis exsultáre ad horam in luce eíus. Ego autem hábeo testimónium maíus Ioánne; ópera enim, quae dedit mihi Pater, ut perfíciam ea, ipsa ópera, quae ego fácio, testimónium pérhibent de me, quia Pater me misit; et, qui misit me, Pater, ipse testimónium perhíbuit de me. Neque vocem eíus umquam audístis neque spéciem eíus vidístis; et verbum eíus non habétis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non créditis. Scrutámini Scriptúras, quia vos putátis in ipsis vitam aetérnam habére; et illae sunt, quae testimónium pérhibent de me. Et non vultis veníre ad me, ut vitam habeátis. Glóriam ab homínibus non accípio, sed cognóvi vos, quia dilectiónem Dei non habétis in vobis. Ego veni in nómine Patris mei, et non accípitis me; si álius vénerit in nómine suo, illum accipiétis. Quómodo potéstis vos crédere, qui glóriam ab ínvicem accípitis, et glóriam, quae a solo est Deo, non quǽritis? Nolíte putáre quia ego accusatúrus sim vos apud Patrem; est qui accúset vos: Móyses, in quo vos sperátis. Si enim crederétis Móysi, crederétis fórsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Si autem illíus lítteris non créditis, quómodo meis verbis credétis?”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes