Evangile commenté du lundi 12 août 2019 - de la férie

Hebdomada XIX per annum XIXème semaine dans l'année
Feria II Lundi
Evangelium Evangile
Matthaeus (17,22-27)
In illo tempore: Conversántibus autem eis in Galilǽa, dixit illis Iésus: “Fílius hóminis tradéndus est in manus hóminum, et occídent eum, et tértio die resúrget.” Et contristáti sunt veheménter. Et cum veníssent Caphárnaum, accessérunt, qui didráchma accipiébant, ad Petrum et dixérunt: “Magíster vester non solvit didráchma?” Ait: “Étiam.” Et cum intrásset domum, praevénit eum Iésus dicens: “Quid tibi vidétur, Simon? Reges terrae a quibus accípiunt tribútum vel censum? A fíliis suis an ab aliénis?” Cum autem ille dixísset: “Ab aliénis”, dixit illi Iésus: “Ergo líberi sunt fílii. Ut autem non scandalizémus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascénderit, tolle; et, apérto ore, eíus invénies statérem. Illum sumens, da eis pro me et te.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes