Evangile commenté du mardi 13 août 2019 - de la férie

Hebdomada XIX per annum XIXème semaine dans l'année
Feria III Mardi
Evangelium Evangile
Matthaeus (18,1-5.10.12-14)
In illa hora accessérunt discípuli ad Iésum dicéntes: “Quis putas maíor est in regno caelórum?” Et ádvocans párvulum, státuit eum in médio eórum et dixit: “Amen dico vobis: Nisi convérsi fuéritis et efiiciámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est maíor in regno caelórum. Et, qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis; dico enim vobis quia ángeli eórum in caelis semper vident fáciem Patris mei, qui in caelis est. Quid vobis vidétur? Si fúerint alícui centum oves, et erráverit una ex eis, nonne relínquet nonagínta novem in móntibus et vadit quǽrere eam, quae errávit? Et si contígerit ut invéniat eam, amen dico vobis quia gaudébit super eam magis quam super nonagínta novem, quae non erravérunt. Sic non est volúntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut péreat unus de pusíllis istis.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes