Evangile commenté du lundi 26 août 2019 -

Hebdomada XXI per annum XXIème semaine dans l'année
Feria II Lundi
Evangelium Evangile
Matthaeus (23,13-22)
In illo tempore: Locutus est Iesus dicens: Vae autem vobis, scribae et pharisǽi hypócritae, quia cláuditis regnum caelórum ante hómines! Vos enim non intrátis nec introeúntes sínitis intráre. Vae vobis scribae et pharisǽi hypócritae, quia coméditis domos viduárum, oratiónes longas orántes! Propter hoc ámplius accipiétis iudícium. (vérse omítted in NV).  Vae vobis, scribae et pharisǽi hypócritae, quia circúitis mare et áridam, ut faciátis unum prosélytum, et cum fúerit factus, fácitis eum fílium gehénnae duplo quam vos! Vae vobis, duces caeci, qui dícitis: ‘Quicúmque iuráverit per templum, nihil est; quicúmque autem iuráverit in auro templi, debet.’ Stulti et caeci! Quid enim maíus est: aurum an templum, quod sanctíficat aurum? Et: ‘Quicúmque iuráverit in altári, nihil est; quicúmque autem iuráverit in dono, quod est super illud, debet.’ Caeci! Quid enim maíus est: donum an altáre, quod sanctíficat donum? Qui ergo iuráverit in altári, iúrat in eo et in ómnibus, quae super illud sunt; et, qui iuráverit in templo, iúrat in illo et in eo, qui inhábitat in ipso; et, qui iuráverit in caelo, iúrat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes