Evangile commenté du dimanche 10 novembre 2019

Hebdomada XXXII per annum XXXIIème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica XXXII per annum XXXIIème dimanche dans l'année
 Evangelium  Evangile
Luc (20,27-38)
In illo tempore: Accessérunt quidam sadducaeórum, qui negant esse resurrectiónem, et interrogavérunt Iesum dicéntes: “Magíster, Móyses scripsit nobis, si frater alicuíus mórtuus fúerit habens uxórem et hic sine fíliis fúerit, ut accípiat eam frater eíus uxórem et súscitet semen fratri suo. Septem ergo fratres erant: et primus accépit uxórem et mórtuus est sine fíliis; et sequens et tértius accépit illam, simíliter autem et septem non reliquérunt fílios et mórtui sunt. Novíssima mórtua est et múlier. Múlier ergo in resurrectióne cuíus eórum erit uxor? Si quidem septem habuérunt eam uxórem.” Et ait illis Iésus: “Fílii sǽculi huíus nubunt et tradúntur ad núptias; illi autem, qui digni habéntur sǽculo illo et resurrectióne ex mórtuis, neque nubunt neque ducunt uxóres. Neque enim ultra mori possunt: aequáles enim ángelis sunt et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis. Quia vero resúrgant mórtui, et Móyses osténdit secus rubum, sicut dicit: ‘Dóminum Deum Ábraham et Deum Ísaac et Deum Iácob.’ Deus autem non est mortuórum sed vivórum: omnes enim vivunt ei.”
Verbum Dómini. ℟. Laus tibi, Christe. Parole du Seigneur. ℟. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes
Les textes français proposés ont pour seul but une meilleure compréhension des textes latins. Ils ne doivent pas être utilisés dans la liturgie en Français.
Aidez-nous à traduire les textes du latin dans votre langue sur : www.societaslaudis.org
Télécharger au format MS Word