Evangile commenté du dimanche 5 avril 2020

Hebdomada Sancta Semaine sainte
Dominica Dimanche
DOMINICA IN PALMIS DE PASSIONE DOMINI DIMANCHE DES RAMEAUX ET DE LA PASSION DU SEIGNEUR
21. Historia Passionis Domini legitur absque luminaribus et absque incenso, sine salutatione et signatione libri. Legitur autem a diacono vel, ipso deficiente, a sacerdote. Legi potest etiam a lectoribus, parte Christi, si fieri potest, sacerdoti reservata. Diaconi, non autem alii, ante cantum Passionis, petunt benedictionem sacerdotis, ut alias ante Evangelium.
Pássio Dómini nostri lesu Christi secúndum Matthǽum (26,14-27,66)
In illo témpore : Abiit unus de Duódecim, qui dicebátur Iúdas Iscariótes, ad príncipes sacerdótum  et ait: " Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? ". At illi constituérunt ei trigínta argénteos. Et exínde quaerébat opportunitátem, ut eum tráderet. Prima autem Azymórum accessérunt discípuli ad Iésum dicéntes: " Ubi vis parémus tibi comédere Pascha? ".  Ille autem dixit: " Ite in civitátem ad quendam et dícite ei: "Magíster dicit: Tempus meum prope est; apud te fácio Pascha cum discípulis meis" ". Et fecérunt discípuli, sicut constítuit illis Iésus, et paravérunt Pascha. Véspere autem facto, discumbébat cum Duódecim. Et edéntibus illis, dixit: " Amen dico vobis: Unus vestrum me traditúrus est ". Et contristáti valde, coepérunt sínguli dícere ei: " Numquid ego sum, Dómine? ".  At ipse respóndens ait: " Qui intíngit mecum manum in parópside, hic me tradet. Fílius quidem hóminis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem hómini illi, per quem Fílius hóminis tráditur! Bonum erat ei, si natus non fuísset homo ille ". Respóndens autem Iúdas, qui trádidit eum, dixit: " Numquid ego sum, Rabbi? ". Ait illi: " Tu dixísti ". Cenántibus autem eis, accépit Iésus panem et benedíxit ac fregit dedítque discípulis et ait: " Accípite, comédite: hoc est corpus meum ". Et accípiens cálicem, grátias egit et dedit illis dicens: " Bíbite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi testaménti, qui pro multis effúnditur in remissiónem peccatórum. Dico autem vobis: Non bibam ámodo de hoc genímine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobíscum novum in regno Patris mei ". Et hymno dicto, exiérunt in montem Olivéti. Tunc dicit illis Iésus: " Omnes vos scándalum patiémini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percútiam pastórem, et dispergéntur oves gregis". Postquam autem resurréxero, praecédam vos in Galilǽam ". Respóndens autem Petrus ait illi: " Et si omnes scandalizáti fúerint in te, ego numquam scandalizábor ". Ait illi Iésus: " Amen dico tibi: In hac nocte, ántequam gallus cantet, ter me negábis ". Ait illi Petrus: " Étiam si oportúerit me mori tecum, non te negábo ". Simíliter et omnes discípuli dixérunt. Tunc venit Iésus cum illis in prǽdium, quod dícitur Gethsémani. Et dicit discípulis: " Sedéte hic, donec vadam illuc et orem ". Et assúmpto Petro et duóbus fíliis Zebedǽi, coepit contristári et maestus esse. Tunc ait illis: " Tristis est ánima mea usque ad mortem; sustinéte hic et vigiláte mecum ". Et progréssus pusíllum, prócidit in fáciem suam orans et dicens: " Pater mi, si possíbile est, tránseat a me calix iste; verúmtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ". Et venit ad discípulos et invénit eos dormiéntes; et dicit Petro: " Sic non potuístis una hora vigiláre mecum? Vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem; spíritus quidem promptus est, caro autem infírma ". Íterum secúndo ábiit et orávit dicens: " Pater mi, si non potest hoc transíre, nisi bibam illud, fiat volúntas tua ". Et venit íterum et invénit eos dormiéntes: erant enim óculi eórum graváti. Et relíctis illis, íterum ábiit et orávit tértio, eúndem sermónem íterum dicens. Tunc venit ad discípulos et dicit illis: " Dormíte iam et requiéscite; ecce appropinquávit hora, et Fílius hóminis tráditur in manus peccatórum. Súrgite, eámus; ecce appropinquávit, qui me tradit ". Et adhuc ipso loquénte, ecce Iúdas, unus de Duódecim, venit, et cum eo turba multa cum gládiis et fústibus, missi a princípibus sacerdótum et senióribus pópuli. Qui autem trádidit eum, dedit illis signum dicens: " Quemcúmque osculátus fúero, ipse est; tenéte eum! ". Et conféstim accédens ad Iésum dixit: " Ave, Rabbi! " et osculátus est eum. Iésus autem dixit illi: " Amíce, ad quod venísti! ". Tunc accessérunt et manus iniecérunt in Iésum et tenuérunt eum. Et ecce unus ex his, qui erant cum Iésu, exténdens manum exémit gládium suum et percútiens servum príncipis sacerdótum amputávit aurículam eíus. Tunc ait illi Iésus: " Convérte gládium tuum in locum suum. Omnes enim, qui accéperint gládium, gládio períbunt. An putas quia non possum rogáre Patrem meum, et exhibébit mihi modo plus quam duódecim legiónes angelórum? Quómodo ergo implebúntur Scriptúrae quia sic opórtet fíeri? ". In illa hora dixit Iésus turbis: " Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis et fústibus comprehéndere me? Cotídie sedébam docens in templo, et non me tenuístis ". Hoc autem totum factum est, ut impleréntur scriptúrae Prophetárum. Tunc discípuli omnes, relícto eo, fugérunt. Illi autem tenéntes Iésum duxérunt ad Cáipham príncipem sacerdótum, ubi scribae et senióres convénerant. Petrus autem sequebátur eum a longe usque in aulam príncipis sacerdótum; et ingréssus intro sede bat cum minístris, ut vidéret finem.  Príncipes autem sacerdótum et omne concílium quaerébant falsum testimónium contra Iésum, ut eum morti tráderent,  et non invenérunt, cum multi falsi testes accessíssent. Novíssime autem veniéntes duo dixérunt: " Hic dixit: "Póssum destrúere templum Dei et post tríduum aedificáre illud" ". Et surgens princeps sacerdótum ait illi: " Nihil respóndes? Quid isti advérsum te testificántur? ". Iésus autem tacébat. Et princeps sacerdótum ait illi: " Adiúro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Fílius Dei ". Dicit illi Iésus: " Tu dixísti. Verúmtamen dico vobis: Ámodo vidébitis Fílium hóminis sedéntem a dextris Virtútis et veniéntem in núbibus caeli ". Tunc princeps sacerdótum scidit vestiménta sua dicens: " Blasphemávit! Quid adhuc egémus téstibus? Ecce nunc audístis blasphémiam. Quid vobis vidétur? ". Illi autem respondéntes dixérunt: " Reus est mortis! ". Tunc exspuérunt in fáciem eíus et cólaphis eum cecidérunt; álii autem palmas in fáciem ei dedérunt dicéntes: " Prophetíza nobis, Christe: Quis est, qui te percússit? ". Petrus vero sedébat foris in átrio; et accéssit ad eum una ancílla dicens: " Et tu cum Iésu Galilǽo eras! ". At ille negávit coram ómnibus dicens: " Néscio quid dicis! ". Exeúnte autem illo ad iánuam, vidit eum ália et ait his, qui erant ibi: " Hic erat cum Iésu Nazaréno! ". Et íterum negávit cum iuraménto: " Non novi hóminem! ". Post pusíllum autem accessérunt, qui stabant, et dixérunt Petro: " Vere et tu ex illis es, nam et loquéla tua maniféstum te facit ". Tunc coepit detestári et iuráre: " Non novi hóminem! ". Et contínuo gallus cantávit; et recordátus est Petrus verbi Iésu, quod díxerat: " Priúsquam gallus cantet, ter me negábis ". Et egréssus foras plorávit amáre. Mane autem facto, consílium iniérunt omnes príncipes sacerdótum et senióres pópuli advérsus Iésum, ut eum morti tráderent.  Et vinctum adduxérunt eum et tradidérunt Piláto prǽsidi.  Tunc videns Iúdas, qui eum trádidit, quod damnátus esset, paeniténtia ductus, réttulit trigínta argénteos princípibus sacerdótum et senióribus dicens: " Peccávi tradens sánguinem innocéntem ". At illi dixérunt: " Quid ad nos? Tu víderis! ". Et proiéctis argénteis in templo, recéssit et ábiens láqueo se suspéndit. Príncipes autem sacerdótum, accéptis argénteis, dixérunt: " Non licet míttere eos in corbánam, quia prétium sánguinis est ". Consílio autem ínito, emérunt ex illis agrum Fíguli in sepultúram peregrinórum. Propter hoc vocátus est ager ille ager Sánguinis usque in hodiérnum diem. Tunc implétum est quod dictum est per Ierémiam prophétam di centem: " Et accepérunt trigínta argénteos, prétium appretiáti quem appretiavérunt a fíliis Israel, et dedérunt eos in agrum Fíguli, sicut constítuit mihi Dóminus ". Iésus autem stetit ante prǽsidem; et interrogávit eum praeses dicens: " Tu es Rex Iudaeórum? ". Dixit autem Iésus: " Tu dicis ". Et cum accusarétur a princípibus sacerdótum et senióribus, nihil respóndit. Tunc dicit illi Pilátus: " Non audis quanta advérsum te dicant testimónia? ". Et non respóndit ei ad ullum verbum, ita ut mirarétur praeses veheménter. Per diem autem sollémnem consuéverat praeses dimíttere turbae unum vinctum, quem voluíssent. Habébant autem tunc vinctum insígnem, qui dicebátur Barábbas. Congregátis ergo illis dixit Pilátus: " Quem vultis dimíttam vobis: Barábbam an Iésum, qui dícitur Christus? ". Sciébat enim quod per invídiam tradidíssent eum. Sedénte autem illo pro tribunáli, misit ad illum uxor eíus dicens: " Nihil tibi et iústo illi. Multa enim passa sum hódie per visum propter eum ". Príncipes autem sacerdótum et senióres persuasérunt turbis, ut péterent Barábbam, Iésum vero pérderent. Respóndens autem praeses ait illis: " Quem vultis vobis de duóbus dimíttam? ". At illi dixérunt: " Barábbam! ". Dicit illis Pilátus: " Quid ígitur fáciam de Iésu, qui dícitur Christus? ". Dicunt omnes: " Crucifigátur! ". Ait autem: " Quid enim mali fecit? ". At illi magis clamábant dicéntes: " Crucifigátur! ". Videns autem Pilátus quia nihil profíceret, sed magis tumúltus fíeret, accépta aqua, lavit manus coram turba dicens: " Ínnocens ego sum a sánguine hoc; vos vidéritis! ". Et respóndens univérsus pópulus dixit: " Sanguis eíus super nos et super fílios nostros ". Tunc dimísit illis Barábbam; Iésum autem flagellátum trádidit, ut crucifigerétur. Tunc mílites prǽsidis suscipiéntes Iésum in praetório congregavérunt ad eum univérsam cohórtem. Et exuéntes eum, clámydem coccíneam circumdedérunt ei et plecténtes corónam de spinis posuérunt super caput eíus et arúndinem in déxtera eíus et, genu flexo ante eum, illudébant ei dicéntes: " Ave, rex Iudaeórum! ". Et exspuéntes in eum accepérunt arúndinem et percutiébant caput eíus. Et postquam illusérunt ei, exuérunt eum clámyde et induérunt eum vestiméntis eíus et duxérunt eum, ut crucifígerent. Exeúntes autem invenérunt hóminem Cyrenǽum nómine Simónem; hunc angariavérunt, ut tólleret crucem eíus. Et venérunt in locum, qui dícitur Gólgotha, quod est Calváriae locus, et dedérunt ei vinum bíbere cum felle mixtum; et cum gustásset, nóluit bíbere. Postquam autem crucifixérunt eum, divisérunt vestiménta eíus sortem mitténtes et sedéntes servábant eum ibi. Et imposuérunt super caput eíus causam ipsíus scriptam: " Hic est Iésus Rex Iudaeórum ". Tunc crucifigúntur cum eo duo latrónes: unus a dextris, et unus a sinístris. Praetereúntes autem blasphemábant eum movéntes cápita sua et dicéntes: " Qui déstruis templum et in tríduo illud reaedíficas, salva temetípsum; si Fílius Dei es, descénde de cruce! ". Simíliter et príncipes sacerdótum illudéntes cum scribis et senióribus dicébant: " Álios salvos fecit, seípsum non potest salvum fácere. Rex Israel est; descéndat nunc de cruce, et credémus in eum. Confídit in Deo; líberet nunc, si vult eum. Dixit enim: "Dei Fílius sum" ". Idípsum autem et latrónes, qui crucifíxi erant cum eo, improperábant ei. A sexta autem hora ténebrae factae sunt super univérsam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamávit Iésus voce magna dicens: " Eli, Eli, lema sabactháni? ", hoc est: " Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me? ". Quidam autem ex illic stántibus audiéntes dicébant: " Elíam vocat iste ". Et contínuo currens unus ex eis accéptam spóngiam implévit acéto et impósuit arúndini et dabat ei bíbere. Céteri vero dicébant: " Sine, videámus an véniat Elías líberans eum ". Iésus autem íterum clamans voce magna emísit spíritum.
Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum .
Et ecce velum templi scissum est a summo usque deórsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt; et monuménta apérta sunt, et multa córpora sanctórum, qui dormíerant, surrexérunt et exeúntes de monuméntis post resurrectiónem eíus venérunt in sanctam civitátem et apparuérunt multis. Centúrio autem et, qui cum eo erant custodiéntes Iésum, viso terrae motu et his, quae fiébant, timuérunt valde dicéntes: " Vere Dei Fílius erat iste! ". Erant autem ibi mulíeres multae a longe aspiciéntes, quae secútae erant Iésum a Galilǽa ministrántes ei; inter quas erat María Magdaléne et María Iacóbi et Ióseph mater et mater filiórum Zebedǽi. Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathǽa nómine Ióseph, qui et ipse discípulus erat Iésu. Hic accéssit ad Pilátum et pétiit corpus Iésu. Tunc Pilátus iússit reddi. Et accépto córpore, Ióseph invólvit illud in síndone munda et pósuit illud in monuménto suo novo, quod excíderat in petra, et advólvit saxum magnum ad óstium monuménti et ábiit. Erat autem ibi María Magdaléne et áltera María sedéntes contra sepúlcrum. Áltera autem die, quae est post Parascévem, convenérunt príncipes sacerdótum et pharisǽi ad Pilátum dicéntes: " Dómine, recordáti sumus quia sedúctor ille dixit adhuc vivens: "Post tres dies resúrgam". Iúbe ergo custodíri sepúlcrum usque in diem tértium, ne forte véniant discípuli eíus et furéntur eum et dicant plebi: "Surréxit a mórtuis", et erit novíssimus error peíor prióre ". Ait illis Pilátus: " Habétis custódiam; ite, custodíte, sicut scitis ". Illi autem abeúntes muniérunt sepúlcrum, signántes lápidem, cum custódia.
22. Post historiam Passionis habeatur, pro opportunitate, brevis homilia. Etiam spatium aliquod silentii servari potest. Dicitur Credo et fit oratio universalis.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Contenu indisponible pour aujourd'hui. Mise à jour en cours. Merci de votre patience.
Les textes français proposés ont pour seul but une meilleure compréhension des textes latins. Ils ne doivent pas être utilisés dans la liturgie en Français.
Aidez-nous à traduire les textes du latin dans votre langue sur : www.societaslaudis.org
Télécharger au format MS Word