SimpleXMLElement Object ( [0] => Dominica III per annum )

Messe du dimanche 21 janvier 2018 - IIIème dimanche dans l'année

Hebdomada III per annum IIIème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica III per annum IIIème dimanche dans l'année


Introit Introit
Dominus secus mare Galilaéae vidit duos fratres, Petrum et Andréam, et vocávit eos: Veníte post me: fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. Ps Caeli enárrant glóriam Dei: et ópera mánum eius annúntiat firmaméntum. V/. Gloria Patri. Le Seigneur le long de la mer de Galilée vit deux frères, Pierre et André, et les appela : Venez à ma suite, et je vous ferai devenir pêcheurs d'hommes. Ps Les Cieux racontent la gloire de Dieu : et l'oeuvre de Ses mains annonce le firmament.
Oratio
Oraison
Collecta
Lectio I Ière lecture
Ionas (3,1-5.10)
factum est verbum Dómini ad Iónam secúndo dicens: “Súrge, vade in Níneven civitátem magnam et prǽdica in ea praedicatiónem, quam ego loquor ad te.” Et surréxit Iónas et ábiit in Níneven iúxta verbum Dómini. Et Níneve erat cívitas magna coram Deo, itínere trium diérum. Et coepit Iónas introíre in civitátem itínere diéi uníus; et clamávit et dixit: “Adhuc quadragínta dies, et Níneve subvertétur.” Et credidérunt viri Ninévitae in Deo; et praedicavérunt ieiúnium et vestíti sunt saccis a maióre usque ad minórem. Et vidit Deus ópera eórum, quia convérsi sunt de via sua mala; et misértus est Deus super malum, quod lo cutus fúerat ut fáceret eis, et non fecit.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduale
Ps. 101, 16-17
R/. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terrae glóriam tuam. V/. Quóniam aedificávit Dóminus Sion, et vidébitur in maiestáte sua. R/. Les nations craindront Ton Nom, Seigneur, et tous les rois de la terre Ta gloire, V/. Parce que le Seigneur a bâti Sion, et qu'Il sera vu dans Sa majesté.
Lectio II IIème lecture
Ad Corinthios I (7,29-31)
Hoc ítaque dico, fratres, tempus breviátum est; réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint, et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudéntes, et qui emunt, tamquam non possidéntes, et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes; prǽterit enim figúra huíus mundi.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Allelúia. Allelúia.
Ps. 96, 1
R/. Allelúia. V/. Dóminus regnávit, exsúltet terra: laeténtur ínsulae multae. Allelúia.
Evangelium Evangile
Marcus (1,14-20)
Postquam autem tráditus est Ioánnes, venit Iésus in Galilǽam prǽdicans evangélium Dei et dicens: “Implétum est tempus, et appropinquávit regnum Dei; paenitémini et crédite evangélio.” Et praetériens secus mare Galilǽae vidit Simónem et Andréam fratrem Simónis mitténtes in mare; erant enim piscatóres. Et dixit eis Iésus: “Vénite post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.” Et prótinus, relíctis rétibus, secúti sunt eum. Et progréssus pusíllum vidit Iacóbum Zebedǽi et Ioánnem fratrem eíus, et ipsos in navi componéntes rétia, et statim vocávit illos. Et, relícto patre suo Zebedǽo in navi cum mercennáriis, abiérunt post eum.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertorium
Ps. 117, 16 et 17
Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Super oblataPrière sur les oblats
Múnera nostra, Dómine, súscipe placátus, quæ sanctificándo nobis, quæsumus, salutária fore concéde. Per Christum Dóminum nostrum. Par le Christ notre Seigneur.
Communio Communio
Matth. 4, 19-20
Veníte post me: fáciam vos fíeri piscatóres hóminum: at illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt Dóminum. Venez à ma suite, et je vous ferai devenir pêcheurs d'hommes. Aussitôt, laissant les filets, ils suivirent le Seigneur.
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Præsta nobis, quæsumus, omnípotens Deus, ut, vivificatiónis tuæ grátiam consequéntes, in tuo semper múnere gloriémur. Per Christum Dóminum nostrum. Par le Christ notre Seigneur.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. ad introitum
Cf. Ps 95, 1.6
Cantáte Dómino cánticum novum, cantáte Dómino, omnis terra. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu eius, sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne eius.
Ant. ad communionem Ant. ad communionem
Cf. Ps 33, 6
Accédite ad Dóminum et illuminámini, et fácies vestræ non confundéntur.
Vel: Io 8, 12
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ.