SimpleXMLElement Object ( )

Messe du mardi 30 janvier 2018 -

Hebdomada IV per annum IVème semaine dans l'année
Feria III Mardi


Introitus Introït
Ps. 104, 3-4
LAETÉTUR cor quaeréntium Dóminum: quaérite Dóminum, et confirmámini: quaérite fáciem eius semper. Ps. ibid., 1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen eius: annuntiáte inter gentes ópera eius. V/. Glória Patri. Que le cœur de ceux qui cherchent le Seigneur se réjouisse. Cherchez le Seigneur, et soyez remplis de force, cherchez sans cesse Son visage. Ps. Célébrez le Seigneur et invoquez Son Nom; annoncez Ses œuvres parmi les nations.
Oratio
Oraison
Collecta
Lectio I Ière lecture
 
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Verbum Domini. R/. Deo gratias.
Graduale Graduale
Ps. 112,5-7
R/. Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui in altis hábitat, et humilia réspicit in cælo et in terra ? V/. Súscitans a terra ínopem et de stércore érigens páuperem.
Allelúia. Allelúia.
Ps. 137, 2
R/. Allelúia. V/. Adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. R/. Alléluia. V/. J’adorerai dans Ton saint temple, et je célébrerai Ton nom.
Evangelium Evangile
Marcus (5,21-43)
In illo tempore: cum transcendísset Iésus in navi rursus trans fretum, convénit turba multa ad illum, et erat circa mare. Et venit quidam de archisynagógis nómine Iaírus et videns eum prócidit ad pedes eíus et deprecátur eum multum dicens: “Filíola mea in extrémis est; veni, impóne manus super eam, ut salva sit et vivat.” Et ábiit cum illo. Et sequebátur eum turba multa et comprimébant illum. Et múlier, quae erat in proflúvio sánguinis annis duódecim et fúerat multa perpéssa a complúribus médicis et erogáverat ómnia sua nec quidquam profécerat, sed magis detérius habébat, cum audísset de Iésu, venit in turba retro et tétigit vestiméntum eíus; dicébat enim: “Si vel vestiménta eíus tetígero, salva ero.” Et conféstim siccátus est fons sánguinis eíus, et sensit córpore quod sanáta esset a plaga. Et statim Iésus cognóscens in semetípso virtútem, quae exíerat de eo, convérsus ad turbam aiébat: “Quis tétigit vestiménta mea?” Et dicébant ei discípuli sui: “Vides turbam compriméntem te et dicis: ‘Quis me tétigit?’” Et circumspiciébat vidére eam, quae hoc fécerat. Múlier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et prócidit ante eum et dixit ei omnem veritátem. Ille autem dixit ei: “Fília, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua.” Adhuc eo loquénte, véniunt ab archisynagógo dicéntes: “Fília tua mórtua est; quid ultra vexas magístrum?” Iésus autem, verbo, quod dicebátur, audíto, ait archisynagógo: “Noli timére; tantúmmodo crede!” Et non admísit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacóbum et Ioánnem fratrem Iacóbi. Et véniunt ad domum archisynagógi; et videt tumúltum et flentes et eiulántes multum, et ingréssus ait eis: “Quid turbámini et plorátis? Puélla non est mórtua, sed dormit.” Et irridébant eum. Ipse vero, eiéctis ómnibus, assúmit patrem puéllae et matrem et, qui secum erant, et ingréditur, ubi erat puélla; et tenens manum puéllae ait illi: “Tálitha, qum!” – quod est interpretátum: “Puélla, tibi dico: Surge!” Et conféstim surréxit puélla et ambulábat; erat enim annórum duódecim. Et obstupuérunt contínuo stupóre magno. Et praecépit illis veheménter, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducáre.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertorium
Ps. 91, 2
Bonum est confitéri Dómino, et psállere nómini tuo, Altíssime. Il est bon de louer le Seigneur et de chanter Ton nom, ô Très-Haut.
Super oblataPrière sur les oblats
Altáribus tuis, Dómine, múnera nostræ servitútis inférimus, quæ, placátus assúmens, sacraméntum nostræ redemptiónis effícias. Per Christum Dóminum nostrum. Par le Christ notre Seigneur.
Communio Communio
Ps. 30, 17-18
Illúmina fáciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericórdia: Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Redemptiónis nostræ múnere vegetáti, quæsumus, Dómine, ut hoc perpétuæ salútis auxílio fides semper vera profíciat. Per Christum Dóminum nostrum. Par le Christ notre Seigneur.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. ad introitum
Ps 105, 47
Salvos nos fac, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus, ut confiteámur nómini sancto tuo, et gloriémur in laude tua.
Ant. ad communionem Ant. ad communionem
Cf. Ps 30, 178
Illúmina fáciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericórdia. Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.
Vel: Mt 5, 3-4
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum. Beáti mites, quóniam ipsi possidébunt terram.