Messe du mardi 27 février 2018 -

Hebdomada II Quadragesimae IIème semaine de Carême
Feria III Mardi


Introitus Introït
Ps. 43, 23-26
EXSÚRGE, quare obdórmis, Dómine ? exsúrge, et ne repéllas in finem: quare fáciem tuam avértis, oblivísceris tribulatiónem nostram ? adhaésit in terra venter noster: exsúrge, Dómine, ádiuva nos, et líbera nos. Ps. ibid., 2 Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri annuntiavérunt nobis. V/. Glória Patri.
OrémusPrions
Collecta
Collecte
Custódi, Dómine, quæsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua, et quia sine te lábitur humána mortálitas, tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis, et ad salutária dirigátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Veille sur ton Eglise, Seigneur, avec une constante sollicitude ; et puisque, sans toi notre nature, sujette à la mort ne peut que succomber, qu'elle soit toujours arrachée par ton secours à ce qui lui est nuisible et guidée vers ce qui doit la sauver. Par notre Seigneur Jésus-Christ, qui vit et règne avec Toi dans l'unité du Saint Esprit, Dieu, dans tous les siècles des siècles.
Lectio I Ière lecture
Isaias (1,10.16-20)
Audíte verbum Dómini, príncipes Sodomórum; percípite áuribus legem Dei nostri, pópulus Gomórrae. Lavámini, mundi estóte, auférte malum cogitatiónum vestrárum ab óculis meis; quiéscite ágere pervérse, díscite benefácere: quǽrite iudícium, subveníte opprésso, iudicáte pupíllo, deféndite víduam. Et veníte, et iudício contendámus, dicit Dóminus. Si fúerint peccáta vestra ut cóccinum, quasi nix dealbabúntur; et, si fúerint rubra quasi vermículus, velut lana erunt. Si voluéritis et audiéritis, bona terrae comedétis; quod si noluéritis et me ad iracúndiam provocavéritis, gládius devorábit vos, quia os Dómini locútum est.”
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 54, 23, 17, 18 et 19
R/. Iacta cogitátum tuum in Dómino: et ipse te enútriet. V/. Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi. R/. Jette ton souci sur le Seigneur, et Lui-même Il te nourrira; V/. J'ai crié vers Dieu, et Il exaucera ma voix contre ceux qui s'approchent pour me perdre.
Evangelium Evangile
Matthaeus (23,1-12)
In illo tempore: Locútus est Iesus ad turbas et ad discípulos suos dicens: “Super cáthedram Móysis sedérunt scribae et pharisǽi. Ómnia ergo, quaecúmque díxerint vobis, fácite et serváte; secúndum ópera vero eórum nolíte fácere: dicunt enim et non fáciunt. Álligant autem ónera grávia et importabília et impónunt in úmeros hóminum, ipsi autem dígito suo nolunt ea movére. Ómnia vero ópera sua fáciunt, ut videántur ab homínibus: dilátant enim phylactéria sua et magníficant fímbrias, amant autem primum recúbitum in cenis et primas cáthedras in synagógis et salutatiónes in foro et vocári ab homínibus Rabbi. Vos autem nolíte vocári Rabbi; unus enim est Magíster vester, omnes autem vos fratres estis. Et Patrem nolíte vocáre vobis super terram, unus enim est Pater vester, caeléstis. Nec vocémini Magístri, quia Magíster vester unus est, Christus. Qui maíor est vestrum, erit miníster vester. Qui autem se exaltáverit, humiliábitur; et, qui se humiliáverit, exaltábitur.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 50, 3
MISERÉRE mei, Dómine, secúndum magnam misericórdiam tuam: dele, Dómine, iniquitátem meam.
Communio Communion
Ps. 9, 2-3
Narrábo ómnia mirabília tua: laetábor, et exsultábo in te: psallam nómini tuo, Altíssime. Je raconterai toutes Tes merveilles. Je me réjouirai et j’exulterai en Toi, je chanterai Ton Nom, ô Très-Haut.