Messe du jeudi 1 mars 2018 -

Hebdomada II Quadragesimae IIème semaine de Carême
Feria V Jeudi


Introitus Introït
Ps. 69, 2 et 3
DEUS, in adiutórium meum inténde: Dómine, ad adiuvándum me festína: confundántur et revereántur inimíci mei, qui quaerunt ánimam meam. Ps. ibid., 4 Avertántur retrórsum, et erubéscant: qui cógitant mihi mala. V/. Glória Patri. O Dieu, viens à mon aide; Seigneur, hâte-Toi de me secourir. Qu'ils soient confondus et couverts de honte, ceux qui cherchent à m'ôter la vie. Ps. ibid.,4 Qu'ils reculent en arrière et soient dans la confusion, ceux qui me veulent du mal.
Lectio I Ière lecture
Ieremias (17,5-10)
Haec dicit Dóminus: “Maledíctus homo, qui confídit in hómine et ponit carnem bráchium suum, et a Dómino recédit cor eíus; erit enim quasi myrícae in desérto et non vidébit, cum vénerit bonum, sed habitábit in siccitáte in desérto, in terra salsúginis et inhabitábili. Benedíctus vir, qui confídit in Dómino, et erit Dóminus fidúcia eíus; et erit quasi lignum, quod transplantátur super aquas, quod ad humórem mittit radíces suas et non timébit, cum vénerit aestus; et erit fólium eíus víride, et in anno siccitátis non erit sollícitum nec aliquándo désinet fácere fructum Dolósum est cor super ómnia et insanábile; quis cognóscet illud? 10 Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque iúxta viam suam et iúxta fructum óperum suórum.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 111, 1-2
R/. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis eius cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen eius: generátio rectórum benedicétur. R/. Heureux l’homme qui craint le Seigneur et qui met ses délices dans ses commandements. V/. Sa race sera puissante sur la terre ; la postérité des justes sera bénie.
Evangelium Evangile
Luc (16,19-31)
In illo tempore: Dixit Iesus pharisaeis: Homo quidam erat dives et induebátur púrpura et bysso et epulabátur cotídie spléndide. Quidam autem pauper nómine Lázarus iacébat ad iánuam eíus ulcéribus plenus et cúpiens saturári de his, quae cadébant de mensa dívitis; sed et canes veniébant et lingébant úlcera eíus. Factum est autem ut morerétur pauper et portarétur ab ángelis in sinum Ábrahae; mórtuus est autem et dives et sepúltus est. Et in inférno élevans óculos suos, cum esset in torméntis, vidébat Ábraham a longe et Lázarum in sinu eíus. Et ipse clamans dixit: ‘Páter Ábraham, miserére mei et mitte Lázarum, ut intíngat extrémum dígiti sui in aquam, ut refrígeret linguam meam, quia crúcior in hac flamma.’ At dixit Ábraham: ‘Fili, recordáre quia recepísti bona tua in vita tua, et Lázarus simíliter mala; nunc autem hic consolátur, tu vero cruciáris. Et in his ómnibus inter nos et vos chaos magnum firmátum est, ut hi, qui volunt hinc transíre ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeáre.’ Et ait: ‘Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei – hábeo enim quinque fratres – ut testétur illis, ne et ipsi véniant in locum hunc tormentórum.’ Ait autem Ábraham: ‘Hábent Móysen et Prophétas; áudiant illos.’ At ille dixit: ‘Non, pater Ábraham, sed si quis ex mórtuis íerit ad eos, paeniténtiam agent.’ Ait autem illi: ‘Si Móysen et Prophétas non áudiunt, neque si quis ex mórtuis resurréxerit, credent.’”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertoire Domine, * ad adiuvándum me festína: confundántur omnes advérsum me, qui cógitant servis tuis mala;
Communio Communion
Ioann. 6, 57
Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in eo, dicit Dóminus. Celui qui mange Ma chair et boit Mon sang demeure en Moi, et Moi en lui, dit le Seigneur.