Messe du lundi 5 mars 2018 -

Hebdomada III Quadragesimae IIIème semaine de Carême
Feria II Lundi


Introitus Introït
Ps. 55, 5
IN Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: in Deo sperábo, non timébo quid fáciat mihi homo. Ps. ibid., 2 Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: tota die bellans tribulávit me. V/. Glória Patri.
Lectio I Ière lecture
Regum IV (5,1-15a)
In diébus illis: Náaman princeps milítiae regis Sýriae erat vir magnus apud dóminum suum et honorátus; per illum enim dedit Dóminus salútem Sýriae. Erat autem vir fortis leprósus. Porro de Sýria egréssa fúerat turma et captívam dúxerat de terra Israel puéllam párvulam, quae erat in obséquio uxóris Náaman. Quae ait ad dóminam suam: “Útinam esset dóminus meus ad prophétam, qui est in Samaría! Profécto curáret eum a lepra, quam habet.” Ingréssus est ítaque Náaman ad dóminum suum et nuntiávit ei dicens: “Sic et sic locúta est puélla de terra Israel.” Dixítque ei rex Sýriae: “Váde, et mittam lítteras ad regem Israel.” Qui cum proféctus esset et tulísset secum decem talénta argénti et sex mília siclórum auri et decem mutatória vestimentórum, détulit lítteras ad regem Israel in haec verba: “Cum accéperis epístulam hanc, scito quod míserim ad te Náaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.” Cumque legísset rex Israel lítteras, scidit vestiménta sua et ait: “Númquid Deus sum, ut occídere possim et vivificáre, quia iste mittit ad me, ut curem hóminem a lepra sua? Animadvértite et vidéte quod occasiónes quaerat advérsum me.” Quod cum audísset Eliséus vir Dei, scidísse vidélicet regem Israel vestiménta sua, misit ad eum dicens: “quáre scidísti vestiménta tua? Véniat ad me et sciat esse prophétam in Israel.” Venit ergo Náaman cum equis et cúrribus et stetit ad óstium domus Eliséi. Misítque ad eum Eliséus núntium dicens: “Váde et laváre sépties in Iordáne; et recípiet sanitátem caro tua, atque mundáberis.” Irátus Náaman recedébat dicens: “Putábam quod egrederétur ad me et stans invocáret nomen Dómini Dei sui et tángeret manu sua locum leprae et curáret me. Numquid non melióres sunt Abána et Pharphar, flúvii Damásci, ómnibus aquis Israel, ut laver in eis et munder?” Cum ergo vertísset se et abíret indígnans, accessérunt ad eum servi sui et locúti sunt ei: “Si rem grandem dixísset tibi prophéta, certe fáceres; quanto magis quia nunc dixit tibi: ‘Laváre et mundáberis!’” Descéndit et intínxit se in Iordáne sépties iúxta sermónem viri Dei, et restitúta est caro eíus sicut caro púeri párvuli, et mundátus est. Reversúsque ad virum Dei cum univérso comitátu suo venit et stetit coram eo et ait: “Vere scio quod non sit Deus in univérsa terra, nisi tantum in Israel!
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Evangelium Evangile
Luc (4,24-30)
“Amen dico vobis: Nemo prophéta accéptus est in pátria sua. In veritáte autem dico vobis: Multae víduae erant in diébus Elíae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et ménsibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; et ad nullam illárum missus est Elías nisi in Sarépta Sidóniae ad mulíerem víduam. Et multi leprósi erant in Israel sub Eliséo prophéta; et nemo eórum mundátus est nisi Náaman Syrus.” Et repléti sunt omnes in synagóga ira haec audiéntes; et surrexérunt et eiecérunt illum extra civitátem et duxérunt illum usque ad supercílium montis, supra quem cívitas illórum erat aedificáta, ut praecipitárent eum. Ipse autem tránsiens per médium illórum ibat.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 54, 2-3
Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde in me, et exáudi me.
Communio Communion
Ps. 13, 7
Quis dabit ex Sion salutáre Israël ? cum avérterit Dóminus captivitátem plebis suae, exsultábit Iacob, et laetábitur Israël.