Messe du samedi 10 mars 2018 -

Hebdomada III Quadragesimae IIIème semaine de Carême
Sabbato Samedi


Introitus Introït
Ps. 43, 23-26
EXSÚRGE, quare obdórmis, Dómine ? exsúrge, et ne repéllas in finem: quare fáciem tuam avértis, oblivísceris tribulatiónem nostram ? adhaésit in terra venter noster: exsúrge, Dómine, ádiuva nos, et líbera nos. Ps. ibid., 2 Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri annuntiavérunt nobis. V/. Glória Patri.
Collecta
Collecte
Lectio I Ière lecture
Osee (6,1-6)
“Vénite, et revertámur ad Dóminum, quia ipse lacerávit et sanábit nos, percússit et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies, in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu eíus. Sciámus sequamúrque, ut cognoscámus Dóminum. Quasi dilúculum praeparátus est egréssus eíus, et véniet quasi imber nobis temporáneus, quasi imber serótinus írrigans terram.” Quid fáciam tibi, Éphraim? Quid fáciam tibi, Iúda? Cáritas vestra quasi nubes matutína et quasi ros mane pertránsiens. Propter hoc dolávi per prophétas, occídi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egrediétur.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
R/. Deus exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe verba oris mei. V/. Deus in nómine tuo salvum fac, et in virtúte tua iúdica me.
Evangelium Evangile
Luc (18,9-14)
In illo tempore: Dixit Iesus ad quosdam, qui in se confidébant tamquam iústi et aspernabántur céteros, parábolam istam: “Duo hómines ascendérunt in templum, ut orárent: unus pharisǽus et alter publicánus. Pharisǽus stans haec apud se orábat: ‘Deus, grátias ago tibi, quia non sum sicut céteri hóminum, raptóres, iniústi, adúlteri, velut étiam hic publicánus; ieiúno bis in sábbato, décimas do ómnium, quae possídeo.’ Et publicánus a longe stans nolébat nec óculos ad caelum leváre, sed percutiébat pectus suum dicens: ‘Deus, propítius esto mihi peccatóri.’ Dico vobis: Descéndit hic iustificátus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exáltat, humiliábitur; et, qui se humíliat, exaltábitur.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 6, 5
Dómine, convértere, et éripe ánimam meam: salvum me fac propter misericórdiam tuam. Reviens, Seigneur, et délivre mon âme: sauve-moi à cause de Ta miséricorde.
Communio Communion
Ps.23,10
Dóminus virtútum ipse est rex glóriae. Le Seigneur de force est Lui-même le roi de gloire.

Modifications aux messes lues :