affiche_liturgia("journee")office = messe

Messe du lundi 12 mars 2018 -

Hebdomada IV Quadragesimae IVème semaine de Carême
Feria II Lundi


éditer éditer
Introitus Introït
Ps. 30,7.8 et 2
Ego autem in Dómino sperávi: exsultábo et laetábor in tua misericórdia: quia respexísti humilitátem meam. Ps. In te Dómnine sperávi, non confúndar in aetérnum: in iustítia tua líbera me.
Lectio I Ière lecture
éditer éditer
Isaias (65,17-21)
Haec dicit Dóminus: Ecce ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memória prióra et non ascéndent super cor. Sed gaudébunt et exsultábunt usque in sempitérnum in his, quae ego creo, quia ecce ego creo Ierusálem exsultatiónem et pópulum eíus gáudium. Et exsultábo in Ierusálem et gaudébo in pópulo meo, et non audiétur in ea ultra vox fletus et vox clamóris. Non erit ibi ámplius infans diérum et senex, qui non ímpleat dies suos. Quóniam puer erit, qui centenárius moriátur; et, qui non attíngat centum annos, maledíctus erit. Et aedificábunt domos et habitábunt et plantábunt víneas et cómedent fructus eárum.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
éditer éditer
Graduale Graduel
Ps. 29, 2-4
R/. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me. V/. Dómine Deus meus, clamávi ad te, et sanásti me: Dómine, abstraxísti ab ínferis ánimam meam, salvásti me a descendéntibus in lacum.
wp-content/plugins/liturgia/LH/TXT/.xml éditer wp-content/plugins/liturgia/LH/TXT/.xml éditer
Evangelium Evangile
éditer éditer
Io (4,43-54)
Post duos autem dies éxiit inde in Galilǽam; ipse enim Iésus testimónium perhíbuit, quia prophéta in sua pátria honórem non habet. Cum ergo venísset in Galilǽam, excepérunt eum Galilǽi, cum ómnia vidíssent, quae fécerat Hierosólymis in die festo; et ipsi enim vénerant in diem festum. Venit ergo íterum in Cana Galilǽae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam régius, cuíus fílius infirmabátur Caphárnaum; hic, cum audísset quia Iésus advénerit a Iudǽa in Galilǽam, ábiit ad eum et rogábat, ut descénderet et sanáret fílium eíus; incipiébat enim mori. Dixit ergo Iésus ad eum: “Nísi signa et prodígia vidéritis, non credétis.” Dicit ad eum régius: “Dómine, descénde priúsquam moriátur puer meus.” Dicit ei Iésus: “Váde. Fílius tuus vivit.” Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Iésus, et ibat. Iam autem eo descendénte, servi eíus occurrérunt ei dicéntes quia puer eíus vivit. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Dixérunt ergo ei: “Heri hora séptima relíquit eum febris.” Cognóvit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iésus: “Fílius tuus vivit”, et crédidit ipse et domus eíus tota.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
éditer éditer
Offertorium Offertoire
Ps. 99, 1 et 2
Iubiláte Deo, omnis terra, servíte Dómino in laetítia: intráte in conspéctu eius in exsultátióne: quia Dóminus ipse est Deus. Soyez en jubilation devant Dieu, terre entière. Servez le seigneur dans l'allégresse ; entrez en Sa présence avec des transports de joie, car c'est Lui le Seigneur Dieu.
éditer éditer
wp-content/plugins/liturgia/LH/TXT/.xml éditer wp-content/plugins/liturgia/LH/TXT/.xml éditer
éditer éditer
Communio Communion
Ps. 18, 13 et 14
Ab occúltis meis munda me, Dómine: et ab aliénis parce servo tuo.
éditer éditer

Modifications aux messes lues :