Messe du mardi 13 mars 2018 -

Hebdomada IV Quadragesimae IVème semaine de Carême
Feria III Mardi


Introitus Introït
Isai. 55, 1
SITIÉNTES, veníte ad aquas, dicit Dóminus: et qui non habétis prétium, veníte, et bíbite cum laetítia. Ps. 77, 1 Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. V/. Glória Patri.
Collecta
Collecte
Lectio I Ière lecture
Et convértit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebántur subter limen domus ad oriéntem; fácies enim domus respiciébat ad oriéntem, aquae autem descendébant a látere templi dextro a merídie altáris. Et edúxit me per viam portae aquilónis et convértit me ad viam foras ad portam exteriórem, quae respiciébat ad oriéntem; et ecce aquae exeúntes a látere dextro. Cum egrederétur vir ad oriéntem, qui habébat funículum in manu sua, mensus est mille cúbitos et tradúxit me per aquam usque ad talos. Rursúmque mensus est mille et tradúxit me per aquam usque ad génua. Et mensus est mille et tradúxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non pótui pertransíre, quóniam intumúerant aquae, aquae ad natándum; torrens, qui non póterat transvadári. Et dixit ad me: “Cérte vidísti, fili hóminis”; et duxit me et convértit ad ripam torréntis. Cumque me convertíssem, ecce in ripa torréntis ligna multa nimis ex utráque parte; et ait ad me: “Aquae istae, quae egrediúntur ad regiónem orientálem et descéndunt ad Árabam, intrábunt mare, aquas salsas, et sanabúntur aquae: et omnis ánima vivens, quae movétur, quocúmque vénerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam vénerint illuc aquae istae, et sanabúntur et vivent ómnia, ad quae vénerit torrens. Et stabunt super mare piscatóres; ab Engáddi usque ad Engállim siccátio sagenárum erit; plúrimae spécies erunt píscium eíus, sicut pisces maris Magni, multitúdinis nímiae. Palústria autem eíus et stagna non sanabúntur, quia in sálinas dabúntur. Et super torréntem oriétur in ripis eíus ex utráque parte omne lignum pomíferum; non défluet fólium ex eo, et non defíciet fructus eíus: per síngulos menses áfferet primitíva, quia aquae eíus de sanctuário egrediéntur, et erunt fructus eíus in cibum, et fólia eíus ad medicínam.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Ps. 43,26 V/. 2 R/. Exsúrge * Dómine, fer opem nobis: et líbera nos propter nomen tuum. V/. Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri annuntiavérunt nobis opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
Evangelium Evangile
Io (5,1-16)
Erat dies festus Iudaeórum, et ascéndit Iésus Hierosólymam. Est autem Hierosólymis, super Probática, piscína, quae cognominátur Hebráice Bethsátha, quinque pórticus habens. In his iacébat multitúdo languéntium, caecórum, claudórum, aridórum. Ángelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquae, sanus fiébat a quacúmque detinebátur infirmitáte. Erat autem quidam homo ibi trigínta et octo annos habens in infirmitáte sua. Hunc cum vidísset Iésus iacéntem, et cognovísset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “Vis sanus fíeri?” Respóndit ei lánguidus: “Dómine, hóminem non hábeo, ut, cum turbáta fúerit aqua, mittat me in piscínam; dum autem vénio ego, álius ante me descéndit.” Dicit ei Iésus: “Súrge, tolle grabátum tuum et ámbula.” Et statim sanus factus est homo et sústulit grabátum suum et ambulábat. Erat autem sábbatum in illo die. Dicébant ergo Iudǽi illi, qui sanátus fúerat: “Sabbátum est, et non licet tibi tóllere grabátum tuum.” Ille autem respóndit eis: “Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: ‘Tólle grabátum tuum et ámbula.’” Interrogavérunt eum: “Quis est ille homo, qui dixit tibi: ‘Tólle et ámbula’?” Is autem, qui sanus fúerat efféctus, nesciébat quis esset; Iésus enim declinávit a turba constitúta in loco. Póstea invénit eum Iésus in templo et dixit illi: “Ecce sanus factus es; iam noli peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat.” Ábiit ille homo et nuntiávit Iudǽis quia Iésus esset, qui fecit eum sanum. Et proptérea persequebántur Iudǽi Iésum, quia haec faciébat in sábbato.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 39, 2, 3 et 4
Exspéctans exspectávi Dóminum, et respéxit me: et exaudívit deprecatiónem meam: et immísit in os meum cánticum novum, hymnum Deo nostro. J'ai attendu, et encore attendu le Seigneur, et Il a fait attention à moi et Il a exaucé mes prières, et Il a mis dans ma bouche un cantique nouveau, une hymne à notre Dieu.
Communio Communion
Ps. 22, 1-2
Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: in loco páscuae ibi me collocávit: super aquam refectiónis educávit me. C’est le Seigneur qui me conduit, et rien ne pourra me manquer. Il m’a établi dans un lieu de pâturages. Il m’a élevé près d’une eau fortifiante.

Modifications aux messes lues :