SimpleXMLElement Object ( )

Messe du mercredi 21 mars 2018 -

Hebdomada V Quadragesimae Vème semaine de Carême
Feria IV Mercredi


Introitus Introït
Ps. 17, 48-49
LIBERÁTOR meus de géntibus iracúndis: ab insurgéntibus in me exaltábis me: a viro iníquo erípies me, Dómine. Ps. ibid., 2-3 Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. Liberátor meus.
Oratio
Oraison
Lectio I Ière lecture
Daniel (3,14-20.91-92.95)
In diébus illis: Ait Nabuchodonósor rex ait eis: “Vérene, Sedrac, Misac et Abdénago, deos meos non cólitis et státuam áuream, quam constítui, non adorátis? Numquid estis nunc paráti, quacúmque hora audiéritis sónitum tubae, fístulae, cítharae, sambúcae, psaltérii et symphóniae omnísque géneris musicórum, prostérnere vos et adoráre státuam, quam feci? Quod si non adoravéritis, eádem hora mittémini in fornácem ignis ardéntis; et quis est deus, qui erípiat vos de manu mea?” Respondéntes Sedrac, Misac et Abdénago dixérunt regi Nabuchodonósor: “Non opórtet nos de hac re respondére tibi: Si enim Deus noster, quem cólimus, potest erípere nos de camíno ignis ardéntis, et de manu tua, rex, liberábit. Quod si nolúerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non cólimus et státuam áuream, quam erexísti, non adorámus.” Tunc Nabuchodonósor replétus est furóre, et aspéctus faciéi illíus immutátus est super Sedrac, Misac et Abdénago; et respóndens praecépit, ut succenderétur fornax séptuplum quam succéndi consuéverat. 91 (Hucúsque non habétur in Hebrǽo et, quae posúimus, de Theodotiónis editióne transláta sunt). Tunc Nabuchodonósor rex obstúpuit et surréxit própere; respóndens ait optimátibus suis: “Nónne tres viros mísimus in médium ignis compedítos?” Qui respondéntes dixérunt regi: “Vere, rex.” Et erúmpens Nabuchodonósor ait: “Benedíctus Deus eórum, Sedrac, Misac et Abdénago, qui misit ángelum suum et éruit servos suos, qui credidérunt in eo, et verbum regis immutavérunt et tradidérunt córpora sua, ne servírent et ne adorárent omnem deum, excépto Deo suo.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduale
Dan. 3, 55-56
Benedíctus es, Dómine, qui intuéris abýssos, et sedes super Chérubim. V/. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto caeli, et laudábilis in saécula.
Evangelium Evangile
Io (8,31-42)
In illo tempore: Dicébat ergo Iésus ad eos, qui credidérunt ei, Iudǽos: “Si vos manséritis in sermóne meo, vere discípuli mei estis et cognoscétis veritátem, et véritas liberábit vos.” Respondérunt ei: “Sémen Ábrahae sumus et némini servívimus umquam! Quómodo tu dicis: ‘Líberi fiétis’?” Respóndit eis Iésus: “Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccátum, servus est peccáti. Servus autem non manet in domo in aetérnum; fílius manet in aetérnum. Si ergo Fílius vos liberáverit, vere líberi éritis. Scio quia semen Ábrahae estis; sed quǽritis me interfícere, quia sermo meus non capit in vobis. Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivístis a patre, fácitis.” Respondérunt et dixérunt ei: “Páter noster Ábraham est.” Dicit eis Iésus: “Si fílii Ábrahae essétis, ópera Ábrahae facerétis. Nunc autem quǽritis me interfícere, hóminem, qui veritátem vobis locútus sum, quam audívi a Deo; hoc Ábraham non fecit. Vos fácitis ópera patris vestri.” Dixérunt ítaque ei: “Nos ex fornicatióne non sumus nati; unum patrem habémus Deum!” Dixit eis Iésus: “Si Deus pater vester esset, diligerétis me; ego enim ex Deo procéssi et veni; neque enim a meípso veni, sed ille me misit.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertorium
Ps. 142,9.10
Eripe me de inimícis meis, Dómine: a te confúgi, doce me fácere voluntátem tuam: quia Deus meus es tu.
Communio Communio
Ps. 25, 6-7
Lavábo inter innocéntes manus meas, et circuíbo altáre tuum, Dómine: ut áudiam vocem laudis tuae, et enárrem univérsa mirabília tua.

Modifications aux messes lues :