Messe du mardi 3 avril 2018 - Mardi dans l'octave de Pâques

Infra octavam Paschae Dans l'octave de Pâques
Feria III Mardi
Feria III infra octavam Paschae Mardi dans l'octave de Pâques


Introitus Introït
Eccli. 15, 3 et 4
AQUA sapiéntiae potávit eos, allelúia: firmábitur in illis, et non flectétur, allelúia: et exaltábit eos in aetérnum, allelúia, allelúia. Ps. 104, 1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen eius: annuntiáte inter gentes ópera eius. V/. Glória Patri.
Lectio I Ière lecture
Actus Apostolorum (2,36-41)
In die Pentecostes, dicebat Petrus Iudeis: “Certíssime sciat omnis domus Israel quia et Dóminum eum et Christum Deus fecit, hunc Iésum, quem vos crucifixístis.” His audítis, compúncti sunt corde et dixérunt ad Petrum et réliquos apóstolos: “Quid faciémus, viri fratres?” Petrus vero ad illos: “Paeniténtiam, inquit, ágite, et baptizétur unusquísque vestrum in nómine Iésu Christi in remissiónem peccatórum vestrórum, et accipiétis donum Sancti Spíritus; vobis enim est repromíssio et fíliis vestris et ómnibus, qui longe sunt, quoscúmque advocáverit Dóminus Deus noster.” Áliis étiam verbis plúribus testificátus est et exhortabátur eos dicens: “Salvámini a generatióne ista prava.” 41 Qui ergo, recépto sermóne eíus, baptizáti sunt; et appósitae sunt in il la die ánimae círciter tria mília.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 117, 24 et 1
Haec dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et laetémur in ea. V/. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in saéculum misericórdia eius. R/. Voici le jour que le Seigneur a fait, passons-le dans l’allégresse et dans la joie. V/. Reconnaissez combien le Seigneur est bon ; car Sa miséricorde est éternelle.
Allelúia. Allelúia.
R/. Allelúia. V/. Surréxit Dóminus de sepúlcro, qui pro nobis pepéndit in ligno. R/. Alléluia. V/. Le Seigneur est ressuscité du tombeau, Lui qui pour nous a été suspendu au bois.
Evangelium Evangile
Io (20,11-18)
In illo tempore: María stabat ad monuméntum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinávit se in monuméntum et videt duos ángelos in albis sedéntes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi pósitum fúerat corpus Iésu. Et dicunt ei illi: “Múlier, quid ploras?” Dicit eis: “Tulérunt Dóminum meum, et néscio, ubi posuérunt eum.” Haec cum dixísset, convérsa est retrórsum et videt Iésum stantem; et non sciébat quia Iésus est. Dicit ei Iésus: “Múlier, quid ploras? Quem quaeris?” Illa, exístimans quia hortulánus esset, dicit ei: “Dómine, si tu sustulísti eum, dícito mihi, ubi posuísti eum, et ego eum tollam.” Dicit ei Iésus: “Mária!” Convérsa illa dicit ei Hebráice: “Rabbúni!” – quod dícitur Magíster –. Dicit ei Iésus: “Iam noli me tenére, nondum enim ascéndi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascéndo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum.” Venit María Magdaléne annúntians discípulis: “Vidi Dóminum!”, et quia haec dixit ei.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 17, 14 et 16
Intónuit de caelo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: et apparuérunt fontes aquárum, allelúia.
Communio Communion
Coloss. 3, 1-2
Si consurrexístis cum Christo, quae sursum sunt quaérite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens, allelúia: quae sursum sunt sápite, allelúia.