Messe du jeudi 10 mai 2018 - ASCENSION DU SEIGNEUR

Hebdomada VI Paschae VIème semaine de Pâques
Feria V Jeudi
IN ASCENSIONE DOMINI ASCENSION DU SEIGNEUR
Sollemnitas Solennité


Introitus Introït
Act. 1, 11
VIRI Galilaéi, quid admirámini aspiciéntes in caelum ? allelúia: quemádmodum vidístis eum ascendéntem in caelum, ita véniet, allelúia, allelúia, allelúia. Ps. 46, 2 Omnes gentes, pláudite mánibus: iubiláte Deo in voce exsultatiónis. V/. Glória Patri.
Collecta
Collecte
Lectio I Ière lecture
Actus Apostolorum (1,1-11)
Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quae coepit Iésus fácere et docére, usque in diem, qua, cum praecepísset apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est; quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multis arguméntis, per dies quadragínta appárens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei. Et convéscens praecépit eis ab Hierosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris: “Quam audístis a me, quia Ioánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini in Spíritu Sancto non post multos hos dies.” Ígitur qui convénerant, interrogábant eum dicéntes: “Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Isrǽli?” Dixit autem eis: “Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quae Pater pósuit in sua potestáte, sed accipiétis virtútem, superveniénte Sancto Spíritu in vos, et éritis mihi testes et in Ierusálem et in omni Iudǽa et Samaría et usque ad últimum terrae.” Et cum haec dixísset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intueréntur in caelum, eúnte illo, ecce duo viri astitérunt iúxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: “Víri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in caelum? Hic Iésus, qui assúmptus est a vobis in caelum, sic véniet quemádmodum vidístis eum eúntem in caelum.”
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Allelúia. Allelúia.
Ps. 46, 6
R/. Allelúia. V/. Ascéndit Deus in iubilatióne, et Dóminus in voce tubae.
Lectio II IIème lecture
Ad Ephesios (4,1-13)
Fratres: Óbsecro ítaque vos ego, vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum longanimitáte, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis; unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestrae; unus Dóminus, una fides, unum baptísma; unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus. Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: “Ascéndens in altum captívam duxit captivitátem, dedit dona homínibus.” Illud autem “ascéndit” quid est, nisi quia et descéndit in inferióres partes terrae? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes caelos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in aedificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram aetátis plenitúdinis Christi.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Allelúia. Allelúia.
Ps. 67, 18-19
R/. Allelúia. V/. Dóminus in Sina in sancto, ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem.
Evangelium Evangile
Marcus (16,15-20) Marc (16,15-20)
In illo tempore: Apparens Iesus undecim dixit eis: “Eúntes in mundum univérsum praedicáte evangélium omni creatúrae. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit; qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, haec sequéntur: in nómine meo daemónia eícient, linguis loquéntur novis, serpéntes tollent, et, si mortíferum quid bíberint, non eos nocébit, super aegrótos manus impónent, et bene habébunt.” Et Dóminus quidem Iésus, postquam locútus est eis, assúmptus est in caelum et sedit a dextris Dei. Illi autem profécti praedicavérunt ubíque, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, sequéntibus signis. En ce temps là Apparaissant aux onze, Jésus leur dit: Allez dans le monde entier, et prêchez l’Évangile à toute créature. Celui qui croira et qui sera baptisé, sera sauvé; mais celui qui ne croira pas sera condamné. Voici les miracles qui accompagneront ceux qui auront cru: en Mon nom, ils chasseront les démons, ils parleront des langues nouvelles, ils prendront les serpents, et s'ils boivent quelque breuvage mortel, il ne leur fera pas de mal; ils imposeront les mains sur les malades, et ils seront guéris. Le Seigneur Jésus, après leur avoir parlé, fut élevé dans le Ciel, et Il est assis à la droite de Dieu. Et eux, étant partis, prêchèrent partout, le Seigneur coopérant avec eux, et confirmant leur parole par les miracles dont elle était accompagnée.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 46, 6
Ascéndit Deus in iubilatióne, et Dóminus in voce tubae, allelúia.
Communio Communion
Matth. 28, 18-19
Data est mihi omnis potéstas in caelo et in terra, allelúia: eúntes, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti, allelúia, allelúia.

Modifications aux messes lues :