Messe du samedi 19 mai 2018 -

Hebdomada VII Paschae VIIème semaine de Pâques
Sabbato Samedi
Ad Missam
A la Messe


Introitus
Introït
Ps. 70, 8 et 23
REPLEÁTUR os meum laude tua, allelúia: ut possim cantáre, allelúia: gaudébunt lábia mea, dum cantávero tibi, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 1-2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in aetérnum: in iustítia tua líbera me, et éripe me. V/. Glória Patri. Que ma bouche soit remplie de louanges, pour que je chante Ta gloire, alléluia : que se réjouissent les lèvres, quant je Te chante, alléluia, alléluia. Ps. En Toi Seigneur, j'ai mis mon espérance, que je ne sois pas confondu : dans Ta justice, libère-moi, et délivre-moi.
Lectio I Ière lecture
Actus Apostolorum (28,16-20.30-31)
Cum introissémus autem Romam, permíssum est Paulo manére síbimet cum custodiénte se mílite. Factum est autem, ut post tértium diem convocáret primos Iudaeórum; cumque conveníssent dicébat eis: “Ego, viri fratres, nihil advérsus plebem fáciens aut mores patérnos, vinctus ab Hierosólymis tráditus sum in manus Romanórum, qui cum interrogatiónem de me habuíssent, volébant dimíttere, eo quod nulla causa esset mortis in me; contradicéntibus autem Iudǽis, coáctus sum appelláre Cǽsarem, non quasi gentem meam habens áliquid accusáre. Propter hanc ígitur causam rogávi vos vidére et allóqui; propter spem enim Israel caténa hac circúmdatus sum.”
Mansit autem biénnio toto in suo condúcto; et suscipiébat omnes, qui ingrediebántur ad eum.
Allelúia
Ioann. 14, 18
R/. Allelúia. V/. Non vos relínquam órphanos: vado, et vénio ad vos, et gaudébit cor vestrum. R/. Alléluia. V/. Je ne vous laisserai pas orphelins ; Je m’en vais et Je reviens vers vous et votre cœur se réjouira.
Evangelium Evangile
Io (21,20-25)
In illo tempore: Convérsus Petrus videt illum discípulum, quem diligébat Iésus, sequéntem, qui et recúbuit in cena super pectus eíus et dixit: “Dómine, quis est qui tradit te?” Hunc ergo cum vidísset Petrus, dicit Iésu: “Dómine, hic autem quid?” Dicit ei Iésus: “Si eum volo manére donec véniam, quid ad te? Tu me séquere.” Exívit ergo sermo iste in fratres, quia discípulus ille non móritur. Non autem dixit ei Iésus: “Non móritur”, sed: “Si eum volo manére donec véniam, quid ad te?” Hic est discípulus, qui testimónium pérhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimónium eíus. Sunt autem et ália multa, quae fecit Iésus; quae, si scribántur per síngula, nec ipsum árbitror mundum cápere eos, qui scribéndi sunt, libros.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium
Offertoire
Ps. 46, 6
Ascéndit Deus in iubilatióne, et Dóminus in voce tubae, allelúia. Dieu est monté au milieu des cris de joie, et le Seigneur au son de la trompette, alléluia.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
V/. Le Seigneur soit avec vous.
R/. Et avec votre esprit.
V/. Haut les coeurs.
R/. Ils sont vers le Seigneur.
V/. Rendons-grâces au Seigneur notre Dieu.
R/. C'est digne et juste.
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth... Saint, Saint, Saint, le Seigneur Dieu des Armées...
Communio
Communion
Ioann. 3, 8
Jn 3,8
Spíritus ubi vult spirat: et vocem eius audis, allelúia, allelúia: sed nescis unde véniat, aut quo vadat, allelúia, allelúia, allelúia. L'Esprit souffle où Il veut; et tu entends Sa voix, alléluia, alléluia : mais tu ne sais ni d'où Il vient, ni où Il va, alléluia, alléluia, alléluia.