Messe du mercredi 30 mai 2018 -

Hebdomada VIII per annum VIIIème semaine dans l'année
Feria IV Mercredi


Introitus Introït
Ps. 17, 19-20
FACTUS est Dóminus protéctor meus, et edúxit me in latitúdinem: salvum me fecit, quóniam vóluit me. Ps. ibid., 2-3 Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. V/. Glória Patri. Le Seigneur S'est fait mon protecteur. Il m'a retiré et mis au large; Il m'a sauvé parce qu'Il m'aimait. Ps. Je T'aimerai, Seigneur, Toi qui es ma force. Le Seigneur est mon ferme appui, mon refuge et mon libérateur. V/. Gloire au Père.
OrémusPrions
Collecta
Collecte
Collecta
Da nobis, quæsumus, Dómine, ut et mundi cursus pacífico nobis tuo órdine dirigátur, et Ecclésia tua tranquílla devotióne lætétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Nous T'en prions, Seigneur, fais que la marche du monde se déroule pour nous dans la paix, selon Ton dessein, et que Ton Eglise goûte la joie de la tranquillité dans Ton service. Par notre Seigneur Jésus-Christ, qui vit et règne avec Toi dans l'unité du Saint Esprit, Dieu, dans tous les siècles des siècles.
Lectio I Ière lecture
Petri I (1,18-25)
Carissimi: Sciéntes quod non corruptibílibus argénto vel auro redémpti estis de vana vestra conversatióne a pátribus trádita, sed pretióso sánguine quasi Agni incontamináti et immaculáti Christi, praecógniti quidem ante constitutiónem mundi, manifestáti autem novíssimis tempóribus propter vos, qui per ipsum fidéles estis in Deum, qui suscitávit eum a mórtuis et dedit ei glóriam, ut fides vestra et spes esset in Deum. Ánimas vestras castificántes in oboediéntia veritátis ad fraternitátis amórem non fictum, ex corde ínvicem dilígite atténtius, renáti non ex sémine corruptíbili sed incorruptíbili per verbum Dei vivum et pérmanens: quia omnis caro ut fenum, et omnis glória eíus tamquam flos feni. Exáruit fenum, et flos décidit; verbum autem Dómini manet in aetérnum. Hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 119, 1-2
R/. Ad Dóminum cum tribulárer clamávi, et exaudívit me. V/. Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis, et a lingua dolósa. R/. Dans ma tribulation j'ai crié vers le Seigneur, et Il m'a exaucé. V/. Seigneur, délivre mon âme des lèvres injustes et de la langue trompeuse.
Allelúia. Allelúia.
Ps. 7, 2
R/. Allelúia. V/. Dómine Deus meus, in te sperávi: salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me, et líbera me. R/. Alléluia. V/. Seigneur mon Dieu, j'ai espéré en Toi ; * sauve-moi de tous ceux qui me persécutent, et délivre-moi;
Evangelium Evangile
Marcus (10,32-45)
In illo tempore: Erant autem in via ascendéntes in Hierosólymam, et praecedébat illos Iésus, et stupébant; illi autem sequéntes timébant. Et assúmens íterum Duódecim coepit illis dícere, quae essent ei eventúra: “Ecce ascéndimus in Hierosólymam; et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum et scribis, et damnábunt eum morte et tradent eum géntibus et illúdent ei et cónspuent eum et flagellábunt eum et interfícient eum, et post tres dies resúrget.” Et accédunt ad eum Iacóbus et Ioánnes fílii Zebedǽi dicéntes ei: “Magíster, vólumus, ut quodcúmque petiérimus a te, fácias nobis.” At ille dixit eis: “Quid vultis, ut fáciam vobis?” Illi autem dixérunt ei: “Da nobis, ut unus ad déxteram tuam et álius ad sinístram sedeámus in glória tua.” Iésus autem ait eis: “Néscitis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibo, aut baptísmum, quo ego baptízor, baptizári?” At illi dixérunt ei: “Possúmus.” Iésus autem ait eis: “Cálicem quidem, quem ego bibo, bibétis et baptísmum, quo ego baptízor, baptizabímini; sedére autem ad déxteram meam vel ad sinístram non est meum dare, sed quibus parátum est.” Et audiéntes decem coepérunt indignári de Iacóbo et Ioánne. Et vocans eos Iésus ait illis: “Scitis quia hi, qui vidéntur principári géntibus, dominántur eis, et príncipes eórum potestátem habent ipsórum. Non ita est autem in vobis, sed quicúmque volúerit fíeri maíor inter vos, erit vester miníster; et, quicúmque volúerit in vobis primus esse, erit ómnium servus; nam et Fílius hóminis non venit, ut ministrarétur ei, sed ut ministráret et daret ánimam suam redemptiónem pro multis."
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 6, 5
Dómine, convértere, et éripe ánimam meam: salvum me fac propter misericórdiam tuam. Reviens, Seigneur, et délivre mon âme: sauve-moi à cause de Ta miséricorde.
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Super oblataPrière sur les oblats
Deus, qui offerénda tuo nómini tríbuis, et obláta devotióni nostræ servitútis ascríbis, quæsumus cleméntiam tuam, ut, quod præstas unde sit méritum, profícere nobis largiáris ad præmium. Per Christum.
Communio Communion
Ioann. 12, 26
Qui mihi minístrat, me sequátur: et ubi ego sum, illic et miníster meus erit. Si quelqu'un Me sert, qu'il Me suive; et là où Je suis, Mon serviteur sera aussi.
OrémusPrions
Post communionem
Post-communion
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Satiáti múnere salutári, tuam, Dómine, misericórdiam deprecámur, ut, hoc eódem quo nos temporáliter végetas sacraménto, perpétuæ vitæ partícipes benígnus effícias. Per Christum.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 17, 19-20
Factus est Dóminus protéctor meus, et edúxit me in latitúdinem, salvum me fecit, quóniam vóluit me. Le Seigneur S'est fait mon protecteur. Il m'a retiré et mis au large; Il m'a sauvé parce qu'Il m'aimait.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Cf. Ps 12, 6
Cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi, et psallam nómini Dómini Altíssimi. Je chanterai le Seigneur qui m'a comblé de biens, et je célébrerai le Nom du Seigneur Très-Haut.
Vel: Mt 28, 20
Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem sæculi, dicit Dóminus.