Messe du dimanche 10 juin 2018 - Xème dimanche dans l'année

Hebdomada X per annum Xème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica X per annum Xème dimanche dans l'année


Introitus Introït
DÓMINUS illuminátio mea, et salus mea, quem timébo ? Dóminus defénsor vitae meae, a quo trepidábo ? qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt. Ps. ibid., 3 Si consístant advérsum me castra: non timébit cor meum. V/. Glória Patri. Le Seigneur est ma lumière et mon salut, qui craindrai-je ? Le Seigneur est le défenseur de ma vie, de quoi tremblerai-je ? Mes ennemis qui me suscitent des maux, ce sont eux qui se sont affaiblis et sont tombés. Ps. Si des armées rangées en bataille s’élèvent contre moi : mon cœur n’aura pas de frayeur.
OrémusPrions
Collecta
Collecte
Collecta
Deus, a quo bona cuncta procédunt, tuis largíre supplícibus, ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt, et, te gubernánte, éadem faciámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Dieu, de qui procède tout bien, nous T'en supplions, inspire la rectitude à notre pensée et fais que, sous Ta gouverne, nous y accordions nos actes. Par notre Seigneur Jésus-Christ, qui vit et règne avec Toi dans l'unité du Saint Esprit, Dieu, dans tous les siècles des siècles.
Lectio I Ière lecture
Genesis (3,9-15)
Vocavítque Dóminus Deus Adam et dixit ei: “Ubi es?” Qui ait: “Vocem tuam audívi in paradíso et tímui eo quod nudus essem et abscóndi me.” Cui dixit: “Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praecéperam, ne coméderes, comedísti?” Dixítque Adam: “Múlier, quam dedísti sóciam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comédi.” Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: “Quid hoc fecísti?” Quae respóndit: “Sérpens decépit me, et comédi.” Et ait Dóminus Deus ad serpéntem: “quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia pécora et omnes béstias agri! Super pectus tuum gradiéris et púlverem cómedes cunctis diébus vitae tuae. Inimicítias ponam inter te et mulíerem et semen tuum et semen illíus; ipsum cónteret caput tuum, et tu cónteres calcáneum eíus.”
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 78, 9 et 10
R/. Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum ? V/. Adiuva nos, Deus salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos. R/. Pardonne-nous, Seigneur, nos péchés 9 Aidez-nous, ô Dieu, notre sauveur, de peur qu'on ne dise parmi les nations: Où est leur Dieu? V/. Aide-nous ô Dieu notre sauveur : et pour l'honneur de Ton nom, Seigneur, libère-nous.
Lectio II IIème lecture
Ad Corinthios II (4,13-5,1)
Fratres: Habéntes autem eúndem spíritum fídei, sicut scriptum est: “Crédidi, propter quod locútus sum”, et nos crédimus, propter quod et lóquimur, sciéntes quóniam, qui suscitávit Dóminum Iésum, et nos cum Iésu suscitábit et constítuet vobíscum. Ómnia enim propter vos, ut grátia abúndans per multos gratiárum actiónem abundáre fáciat in glóriam Dei. Propter quod non defícimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrúmpitur, tamen is, qui intus est, noster renovátur de die in diem. Id enim, quod in praesénti est, leve tribulatiónis nostrae supra modum in sublimitátem aetérnum glóriae pondus operátur nobis, non contemplántibus nobis, quae vidéntur, sed quae non vidéntur; quae enim vidéntur, temporália sunt, quae autem non vidéntur, aetérna sunt. Scimus enim quóniam, si terréstris domus nostra huíus tabernáculi dissolvátur, aedificatiónem ex Deo habémus domum non manufáctam, aetérnam in caelis.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Allelúia Alléluia
R/. Allelúia. R/. Alléluia
V/. Deus, qui sedes super thronum, et iúdicas aequitátem: esto refúgium páuperum in tribulatióne. V/. Dieu, qui sièges au dessus des trônes, et qui juges avec équité : sois le refuge des pauvres dans al tribulation.
Evangelium Evangile
Marcus (3,20-35)
In illo tempore: Venit Iesus cum discipulis suis ad domum; et convénit íterum turba, ita ut non possent neque panem manducáre. Et cum audíssent sui, exiérunt tenére eum; dicébant enim: “In furórem versus est.” Et scribae, qui ab Hierosólymis descénderant, dicébant: “Beelzébul habet” et: “In príncipe dǽmonum éicit daemónia.” Et convocátis eis, in parábolis dicébat illis: “Quómodo potest Sátanas Sátanam eícere? Et si regnum in se dividátur, non potest stare regnum illud; et si domus in semetípsam dispertiátur, non póterit domus illa stare. Et si Sátanas consurréxit in semetípsum et dispertítus est, non potest stare, sed finem habet. Nemo autem potest in domum fortis ingréssus vasa eíus dirípere, nisi prius fortem álliget; et tunc domum eíus dirípiet. Amen dico vobis: Ómnia dimitténtur fíliis hóminum peccáta et blasphémiae, quibus blasphemáverint; qui autem blasphemáverit in Spíritum Sanctum, non habet remissiónem in aetérnum, sed reus est aetérni delícti.” Quóniam dicébant: “Spíritum immúndum habet.” Et venit mater eíus et fratres eíus, et foris stantes misérunt ad eum vocántes eum. Et sedébat circa eum turba, et dicunt ei: “Ecce mater tua et fratres tui et soróres tuae foris quaerunt te.” Et respóndens eis ait: “Quae est mater mea et fratres mei?” Et circumspíciens eos, qui in circúitu eíus sedébant, ait: “Ecce mater mea et fratres mei. Qui enim fécerit voluntátem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 12, 4-5
Illúmina óculos meos, ne umquam obdórmiam in morte: ne quando dicat inimícus meus: Praeválui advérsus eum. Eclaire mes yeux, afin que je ne m'endorme jamais dans la mort; de peur que mon ennemi me dise : J'ai eu l'avantage contre lui.
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Super oblataPrière sur les oblats
Réspice, Dómine, quæsumus, nostram propítius servitútem, ut quod offérimus sit tibi munus accéptum, et nostræ caritátis augméntum. Per Christum.
Communio Communion
Ps. 17, 3
Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus: Deus meus, adiútor meus. Le Seigneur est mon ferme appui, mon refuge et mon libérateur. Mon Dieu est mon secours.
OrémusPrions
Post communionem
Post-communion
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Tua nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter expédiat, et ad ea quæ sunt recta perdúcat. Per Christum.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 26, 1-2
Dóminus illuminátio mea, et salus mea, quem timébo? Dóminus defénsor vitæ meæ, a quo trepidábo? Qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Ps 17, 3
Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. Deus meus adiútor meus.
Vel: 1 Io 4, 16
Deus cáritas est, et qui manet in caritáte in Deo manet et Deus in eo.