Messe du dimanche 8 juillet 2018 - XIVème dimanche dans l'année

Hebdomada XIV per annum XIVème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica XIV per annum XIVème dimanche dans l'année


Introitus Introït
Ps. 47, 10-11
SUSCÉPIMUS, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae: iustítia plena est déxtera tua. Ps. ibid., 2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius. V/. Glória Patri. Nous avons reçu, ô Dieu, Ta miséricorde au milieu de Ton temple : comme Ton nom, ô Dieu, Ta louange s’étend jusqu’aux extrémités de la terre, Ta droite est pleine de justice. Ps. Le Seigneur est grand et très digne de louange : dans la cité de notre Dieu, sur Sa sainte montagne.
OrémusPrions
Collecta
Collecte
Collecta
Deus, qui in Fílii tui humilitáte iacéntem mundum erexísti, fidélibus tuis sanctam concéde lætítiam, ut, quos eripuísti a servitúte peccáti, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Ô Dieu, qui par l'abaissement de Ton Fils as relevé le monde abattu, accorde [Ta] sainte joie à Tes fidèles, afin de faire jouir des joies éternelles ceux que Tu as arrachés à la servitude du péché. Par notre Seigneur Jésus-Christ, qui vit et règne avec Toi dans l'unité du Saint Esprit, Dieu, dans tous les siècles des siècles.
Lectio I Ière lecture
Ezechiel (2,2-5)
In diebus illis: Et ingréssus est in me spíritus, postquam locútus est mihi et státuit me supra pedes meos, et audívi loquéntem ad me et dicéntem: “Fili hóminis, mitto ego te ad fílios Israel, ad gentes apostatríces, quae recessérunt a me; ipsi et patres eórum praevaricáti sunt in me usque ad diem hanc. Et fílii dura fácie et obstináto corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dóminus Deus. Ipsi sive áudiant, sive contémnant – quóniam domus exásperans est – sciant tamen quia prophéta fúerit in médio eórum.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 30, 3
R/. Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias. V/. Ps. 70, 1 Deus, in te sperávi: Dómine, non confúndar in aetérnum. Sois-moi un Dieu protecteur et une maison de refuge afin que Tu me sauves. O Dieu, j’ai espéré en Toi, Seigneur : que je ne sois pas à jamais confondu.
Lectio II IIème lecture
Ad Corinthios II (12,7-10)
Fratres: Ne extóllar, datus est mihi stímulus carni, ángelus Sátanae, ut me colaphízet, ne extóllar. Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discéderet a me; et dixit mihi: “Súfficit tibi grátia mea, nam virtus in infirmitáte perfícitur.” Libentíssime ígitur pótius gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus et in angústiis, pro Christo; cum enim infírmor, tunc potens sum.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Allelúia Alléluia
Matth. 11, 28
R/. Allelúia. V/. Veníte ad me, omnes qui laborátis, et oneráti estis: et ego refíciam vos. R/. Alléluia. V/. Venez à Moi, vous tous qui êtes fatigués et qui êtes chargés, et Je vous soulagerai.
Evangelium Evangile
Marcus (6,1-6)
In illo tempore: Venit Iesus in pátriam suam, et sequúntur illum discípuli sui. Et facto sábbato, coepit in synagóga docére; et multi audiéntes admirabántur dicéntes: “Unde huic haec, et quae est sapiéntia, quae data est illi, et virtútes tales, quae per manus eíus efficiúntur? Nonne iste est faber, fílius Maríae et frater Iacóbi et Iosétis et Iúdae et Simónis? Et nonne soróres eíus hic nobíscum sunt?” Et scandalizabántur in illo. Et dicébat eis Iésus: “Non est prophéta sine honóre nisi in pátria sua et in cognatióne sua et in domo sua.” Et non póterat ibi virtútem ullam fácere, nisi paucos infírmos impósitis mánibus curávit; et mirabátur propter incredulitátem eórum. Et circumíbat castélla in circúitu docens.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 17, 28 et 32
Pópulum húmilem salvum fácies, Dómine, et óculos superbórum humiliábis: quóniam quis Deus praeter te, Dómine ? Tu sauveras le peuple qui est humble, Seigneur et Tu humilieras les yeux des superbes. Car qui est Dieu, si ce n'est le Seigneur ?
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Super oblataPrière sur les oblats
Oblátio nos, Dómine, tuo nómini dicáta puríficet, et de die in diem ad cæléstis vitæ tránsferat actiónem. Per Christum.
Communio Communion
Ps. 33, 9
Gustáte et vidéte, quóniam suávis est Dóminus: beátus vir, qui sperat in eo. Goûtez et voyez combien le Seigneur est doux. Heureux est l'homme qui espère en Lui.
OrémusPrions
Post communionem
Post-communion
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Tantis, Dómine, repléti munéribus, præsta, quæsumus, ut et salutária dona capiámus, et a tua numquam laude cessémus. Per Christum.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 47, 101
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui. Secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ; iustítia plena est déxtera tua.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Ps 33, 9
Gustáte et vidéte, quóniam suávis est Dóminus; beátus vir, qui sperat in eo.
Vel: Mt 11, 28
Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.