Messe du vendredi 17 août 2018 -

Hebdomada XIX per annum XIXème semaine dans l'année
Feria VI Vendredi


Introitus Introït
Ps. 73, 20, 19 et 23
RÉSPICE, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem: exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam, et ne obliviscáris voces quaeréntium te. Ps. ibid., 1 Ut quid, Deus, repulísti in finem: irátus est furor tuus super oves páscuae tuae ? V/. Glória Patri. Aie égard à Ton alliance, Seigneur, n’abandonne pas à la fin les âmes de Tes pauvres. Lève-Toi, Seigneur et juge Ta cause, et n’oublie pas les appels de ceux qui Te cherchent. Ps. ibid. A Pourquoi, ô Dieu, nous as-Tu rejetés finalement ? Pourquoi Ta colère s’est-elle allumée contre les brebis de Tes pâturages ?
OrémusPrions
Collecta
Collecte
Omnípotens sempitérne Deus, quem, docénte Spíritu Sancto, patérno nómine invocáre præsúmimus, pérfice in córdibus nostris spíritum adoptiónis filiórum, ut promíssam hereditátem íngredi mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Dieu éternel et tout-puissant, dont nous sommes fiers d'invoquer le nom paternel, achève en nos cœurs l'esprit d'adoption de Tes fils pour que nous méritions d’entrer dans l'héritage qui nous est promis. Par notre Seigneur Jésus-Christ, qui vit et règne avec Toi dans l'unité du Saint Esprit, Dieu, dans tous les siècles des siècles.
Lectio I Ière lecture
Ezechiel (16,1-15.60.63)
Factus est sermo Dómini ad me dicens: “Fili hóminis, notas fac Ierusálem abominatiónes suas et dices: Haec dicit Dóminus Deus ad Ierusálem: Radix tua et generátio tua de terra Chánaan, pater tuus Amorrǽus et mater tua Hetthǽa. Et quando nata es, in die ortus tui non est praecísus umbilícus tuus, et in aqua non es lota in emundatiónem nec sale sálita nec involúta pannis. Non pepércit super te óculus, ut fáceret tibi unum de his, miserátus tui, sed proiécta es super fáciem terrae in abiectióne ánimae tuae in die, qua nata es. Praetériens autem te, vidi te palpitáre in sánguine tuo et dixi tibi, cum esses in sánguine tuo: Vive. Dixi, inquam, tibi: In sánguine tuo vive. Crescéntem quasi germen agri dedi te, et crevísti et grandis effécta es et pervenísti ad mundum mulíebrem: úbera tua intumuérunt, et pilus tuus germinávit; sed eras nuda et confusióne plena. Et transívi per te et vidi te; et ecce tempus tuum, tempus amántium. Et expándi amíctum meum super te et opérui ignomíniam tuam; et iurávi tibi et ingréssus sum pactum tecum, ait Dóminus Deus, et facta es mea. Et lavi te aqua et emundávi sánguinem tuum ex te et unxi te óleo; et vestívi te discolóribus et calceávi te cálceis córii délphini et cinxi te bysso et índui te sérico. Et ornávi te ornaménto et dedi armíllas in mánibus tuis et torquem circa collum tuum; et dedi ináurem super os tuum et círculos áuribus tuis et corónam decóris in cápite tuo. Et ornáta es auro et argénto et vestíta es bysso et sérico et multicolóribus. Símilam et mel et óleum comedísti et decóra facta es veheménter nimis et apta ad regnum. Et egréssum est nomen tuum in gentes propter spéciem tuam, quia perfécta eras in decóre meo, quem posúeram super te, dicit Dóminus Deus. Et habens fidúciam in pulchritúdine tua fornicáta es in nómine tuo et exposuísti fornicatiónem tuam omni transeúnti, quisquis fúerit. Et recordábor ego pacti mei tecum in diébus adulescéntiae tuae et suscitábo tibi pactum sempitérnum. Ut recórderis et confundáris, et non sit tibi ultra aperíre os prae confusióne tua, cum placátus fúero tibi in ómnibus, quae fecísti”, ait Dóminus Deus.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 73, 20, 19 et 22
R/. Réspice, Dómine, in testaméntum tuum: et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. V/. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam: memor esto oppróbrii servórum tuórum. R/. Aie égard à Ton alliance, Seigneur, n’abandonne pas à la fin les âmes de Tes pauvres. V/. Lève-Toi, Seigneur et juge Ta cause, et n’oublie pas les opprobres de Tes serviteurs.
Allelúia. Allelúia.
Ps. 89, 1
R/. Allelúia. V/. Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie. R/. Alléluia. V/. Le Seigneur S’est fait notre refuge de génération en génération.
Evangelium Evangile
Verbum Domini. R/. Laus tibi Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 30, 15-16
In te sperávi, Dómine ; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea. J’ai espéré en Toi, Seigneur, j’ai dit : Tu es mon Dieu, mes jours sont entre Tes mains.
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Super oblataPrière sur les oblats
Ecclésiæ tuæ, Dómine, múnera placátus assúme, quæ et miséricors offerénda tribuísti, et in nostræ salútis poténter éfficis transíre mystérium. Per Christum.
Communio Communion
Ioann. 6, 52
Panis, quem ego dédero, caro mea est pro saéculi vita. Le pain, que Je donnerai, c’est Ma chair pour la vie du monde.
OrémusPrions
Post communionem
Post-communion
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Sacramentórum tuórum, Dómine, commúnio sumpta nos salvet, et in tuæ veritátis luce confírmet. Per Christum.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 73, 20.19.22.23
Réspice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam, et ne obliviscáris voces quæréntium te.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Ps 147, 12.14
Lauda, Ierúsalem, Dóminum, qui ádipe fruménti sátiat te.
Vel: Cf. Io 6, 51
Panis, quem ego dédero, caro mea est pro sæculi vita, dicit Dóminus.