Messe du dimanche 4 novembre 2018 - XXXIème dimanche dans l'année

Hebdomada XXXI per annum XXXIème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica XXXI per annum XXXIème dimanche dans l'année


Introitus Introït
Ps. 37, 22-23
NE derelínquas me, Dómine, Deus meus, ne discédas a me: inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meae. Ps. ibid., 2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me: neque in ira tua corrípias me. V/. Glória Patri. Ne m’abandonne pas, Seigneur mon Dieu ; ne T'éloigne pas de moi. Hâte-Toi de me secourir, Seigneur, Dieu de mon salut. Ps. ibid., 2. Seigneur, ne me reprends pas dans Ta fureur, et ne me punis pas dans Ta colère.
OrémusPrions
Collecta
Collecte
Collecta
Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quæsumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Dieu tout-puissant et miséricordieux, de qui vient toute grâce, Tu donnes à Tes fidèles de Te servir dignement et comme il convient ; accorde-nous de courir sans risque de chute, vers les biens que Tu as promis. Par notre Seigneur Jésus-Christ, qui vit et règne avec Toi dans l'unité du Saint Esprit, Dieu, dans tous les siècles des siècles.
Super oblata
Lectio I Ière lecture
Deuteronomium (6,2-6)
Locutus est Moyses populo dicens: Time Dóminum Deum tuum et custódias ómnia praecépta et mandáta eíus, quae ego praecípio tibi et fíliis ac nepótibus tuis, cunctis diébus vitae tuae, ut prolongéntur dies tui. Audi, Israel, et obsérva, ut fácias, et bene sit tibi, et multiplíceris ámplius, sicut pollícitus est Dóminus, Deus patrum tuórum, tibi terram lacte et melle manántem. Audi, Israel: Dóminus Deus noster Dóminus unus est. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota fortitúdine tua. Erúntque verba haec, quae ego praecípio tibi hódie, in corde tuo.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 47, 10-11 et 9
R/. Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae. V/. Sicut audívimus, ita et vídimus in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius. Nous avons reçu, ô Dieu, Ta miséricorde au milieu de Ton temple ; comme Ton nom, ô Dieu, ainsi Ta louange s’étend jusqu’aux extrémités de la terre. V/. Ce que nous avions entendu dire, nous l’avons vu dans la cité de notre Dieu, sur Sa sainte montagne.
Lectio II IIème lecture
Ad Hebraeos (7,23-28)
Fratres: Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohibebántur permanére; hic autem eo quod manet in aetérnum, intransgressíbile habet sacerdótium; unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum, semper vivens ad interpellándum pro eis. Talis enim et decébat ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus et excélsior caelis factus; qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum pontífices, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli; hoc enim fecit semel semetípsum offeréndo. Lex enim hómines constítuit pontífices infirmitátem habéntes; sermo autem iúris iurándi, quod post legem est, Fílium in aetérnum consummátum.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Allelúia . Allelúia .
Ps. 32, 6
R/. Allelúia . V/. Verbo Dómini caeli firmáti sunt, et Spíritu oris eius omnis virtus eórum. R/. Alléluia. V/. Le Verbe du Seigneur a affermi les cieux, et le Souffle de Sa bouche leur a donné toute leur vertu.
Evangelium Evangile
Marcus (12,28b-34)
In illo tempore: Accéssit unus de scribis, qui audíerat illos conquiréntes, videns quóniam bene illis respondérit, interrogávit eum: “Quod est primum ómnium mandátum?” Iésus respóndit: “Primum est: ‘Audi, Israel: Dóminus Deus noster Dóminus unus est, et díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota mente tua et ex tota virtúte tua.’ Secúndum est illud: ‘Díliges próximum tuum tamquam teípsum.’ Maíus horum áliud mandátum non est.” Et ait illi scriba: “Bene, Magíster, in veritáte dixísti: ‘Unus est, et non est álius praeter eum; et dilígere eum ex toto corde et ex toto intelléctu et ex tota fortitúdine’ et: ‘Dilígere próximum tamquam seípsum’ maíus est ómnibus holocautomátibus et sacrifíciis.” Et Iésus videns quod sapiénter respondísset, dixit illi: “Non es longe a regno Dei.” Et nemo iam audébat eum interrogáre.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 102, 2 et 5
Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius: et renovábitur, sicut áquilae, iuvéntus tua. Mon âme, bénis le Seigneur, et n’oublie jamais tous Ses bienfaits ; et ta jeunesse sera renouvelée comme celle de l’aigle.
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Cf. Ps 15, 11
Communio Communion
Ps. 15, 10
Notas mihi fecísti vias vitae: adimplébis me laetítia cum vultu tuo, Dómine. Tu m’as fait connaître les voies de la vie ; Tu me combleras de joie par Ton visage, Seigneur.
OrémusPrions
Post communionem
Post-communion
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Augeátur in nobis, quæsumus, Dómine, tuæ virtútis operátio, ut, refécti cæléstibus sacraméntis, ad eórum promíssa capiénda tuo múnere præparémur. Per Christum.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 37, 22-23
Ne derelínquas me, Dómine Deus meus, ne discédas a me; inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ. Ne m’abandonne pas, Seigneur mon Dieu ; ne T'éloigne pas de moi. Hâte-Toi de me secourir, Seigneur, Dieu de mon salut.
Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine. Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine.
Vel: Io 6, 58
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me, dicit Dóminus.