Messe du jeudi 8 novembre 2018 -

Hebdomada XXXI per annum XXXIème semaine dans l'année
Feria V Jeudi


Introitus Introït
Ps. 37, 22-23
NE derelínquas me, Dómine, Deus meus, ne discédas a me: inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meae. Ps. ibid., 2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me: neque in ira tua corrípias me. V/. Glória Patri. Ne m’abandonne pas, Seigneur mon Dieu ; ne T'éloigne pas de moi. Hâte-Toi de me secourir, Seigneur, Dieu de mon salut. Ps. ibid., 2. Seigneur, ne me reprends pas dans Ta fureur, et ne me punis pas dans Ta colère.
Collecta
Collecte
Collecta
Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quæsumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum. Dieu tout-puissant et miséricordieux, de qui vient toute grâce, Tu donnes à Tes fidèles de Te servir dignement et comme il convient ; accorde-nous de courir sans risque de chute, vers les biens que Tu as promis.
Super oblata
Lectio I Ière lecture
Ad Philippenses (3,3-8a)
Fratres: Nos enim sumus circumcísio, qui Spíritu Dei sérvimus et gloriámur in Christo Iésu et non in carne fidúciam habéntes, quamquam ego hábeam confidéntiam et in carne. Si quis álius vidétur confídere in carne, ego magis: circumcísus octáva die, ex génere Israel, de tribu Beniámin, Hebrǽus ex Hebrǽis, secúndum legem pharisǽus, secúndum aemulatiónem pérsequens ecclésiam, secúndum iustítiam, quae in lege est, conversátus sine queréla. Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitrátus sum propter Christum detriméntum. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiae Christi Iésu Dómini mei.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 47, 10-11 et 9
R/. Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae. V/. Sicut audívimus, ita et vídimus in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius. Nous avons reçu, ô Dieu, Ta miséricorde au milieu de Ton temple ; comme Ton nom, ô Dieu, ainsi Ta louange s’étend jusqu’aux extrémités de la terre. V/. Ce que nous avions entendu dire, nous l’avons vu dans la cité de notre Dieu, sur Sa sainte montagne.
Allelúia . Allelúia .
Ps. 32, 6
R/. Allelúia . V/. Verbo Dómini caeli firmáti sunt, et Spíritu oris eius omnis virtus eórum. R/. Alléluia. V/. Le Verbe du Seigneur a affermi les cieux, et le Souffle de Sa bouche leur a donné toute leur vertu.
Evangelium Evangile
Luc (15,1-10)
In illo tempore: Erant autem appropinquántes ei omnes publicáni et peccatóres, ut audírent illum. Et murmurábant pharisǽi et scribae dicéntes: “Hic peccatóres récipit et mandúcat cum illis.” Et ait ad illos parábolam istam dicens: “Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdíderit unam ex illis, nonne dimíttit nonagínta novem in desérto et vadit ad illam, quae períerat, donec invéniat illam? Et cum invénerit eam, impónit in úmeros suos gaudens et véniens domum cónvocat amícos et vicínos dicens illis: ‘Congratulámini mihi, quia invéni ovem meam, quae períerat.’ Dico vobis: Ita gáudium erit in caelo super uno peccatóre paeniténtiam agénte quam super nonagínta novem iústis, qui non índigent paeniténtia. Aut quae múlier habens drachmas decem, si perdíderit drachmam unam, nonne accéndit lucérnam et evérrit domum et quaerit diligénter, donec invéniat? Et cum invénerit, cónvocat amícas et vicínas dicens: ‘Congratulámini mihi, quia invéni drachmam, quam perdíderam.’ Ita dico vobis: Gáudium fit coram ángelis Dei super uno peccatóre paeniténtiam agénte.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 102, 2 et 5
Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius: et renovábitur, sicut áquilae, iuvéntus tua. Mon âme, bénis le Seigneur, et n’oublie jamais tous Ses bienfaits ; et ta jeunesse sera renouvelée comme celle de l’aigle.
Fiat hoc sacrifícium, Dómine, oblátio tibi munda, et nobis misericórdiæ tuæ sancta largítio. Per Christum Dóminum nostrum. Par le Christ notre Seigneur.
Ant. ad communionem
Cf. Ps 15, 11
Communio Communion
Luc. 15, 10
Dico vobis: gáudium est Angelis Dei super uno peccatóre paeniténtiam agénte. Je vous le dis : la joie des anges de Dieu est plus grande pour un pécheur faisant pénitence.
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Augeátur in nobis, quæsumus, Dómine, tuæ virtútis operátio, ut, refécti cæléstibus sacraméntis, ad eórum promíssa capiénda tuo múnere præparémur. Per Christum Dóminum nostrum. Par le Christ notre Seigneur.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 37, 22-23
Ne derelínquas me, Dómine Deus meus, ne discédas a me; inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ. Ne m’abandonne pas, Seigneur mon Dieu ; ne T'éloigne pas de moi. Hâte-Toi de me secourir, Seigneur, Dieu de mon salut.
Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine. Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine.
Vel: Io 6, 58
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me, dicit Dóminus.