Messe du mercredi 28 novembre 2018 -

Hebdomada XXXIV per annum XXXIVème semaine dans l'année
Feria IV Mercredi


Introit Introit
Loquétur Dóminus pacem in plebem suam: et super sanctos suos, et in eos qui convertúntur ad ipsum. T.P. Allélúia, allelúia. Ps. Benedixísti, Dómine terram tuam: avertísti captivitátem Iacob. Le Seigneur annoncera la paix pour son peuple et pour ses saints, et pour ceux qui se tournent vers leur cœur. Ps. ibid., 2. Tu as béni, Seigneur, Ta terre : Tu as délivré Jacob de la captivité.
V/. Gloria Patri. V/. Gloire au Père.
Collecta
Collecte
Collecta
Excita, quæsumus, Dómine, tuórum fidélium voluntátes, ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes, pietátis tuæ remédia maióra percípiant. Per Dóminum.
Lectio I Ière lecture
Apocalypsis (15,1-4)
Ego, Ioannes, vidi áliud signum in caelo magnum et mirábile: ángelos septem habéntes plagas septem novíssimas, quóniam in illis consummáta est ira Dei. Et vidi tamquam mare vítreum mixtum igne; et eos, qui vicérunt béstiam et imáginem illíus et númerum nóminis eíus, stantes supra mare vítreum, habéntes cítharas Dei. Et cantant cánticum Móysis servi Dei et cánticum Agni dicéntes: “Mágna et mirabília ópera tua, Dómine, Deus omnípotens; iústae et verae viae tuae, Rex géntium! Quis non timébit, Dómine, et glorificábit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, quóniam iudícia tua manifestáta sunt.”
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Pro Graduale Pro Graduale
Benedíctus es Dómine Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Et benedíctum nomen glóriae tuae, quod es sanctum. Et laudábile et gloriósum in saécula.
Benedíctus es in templo sancto gloriae tuae. Et laudabilis et glóriosus in saécula.
Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudábilis et gloriosus in saécula.
Benedíctus es super sceptrum divinitatis tuae. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Benedíctus es qui sedes super Chérubim, íntuens abýsos. * Et laudábilis et gloriosus in saécula.
Benedíctus es qui ámbulas super pennas ventórum, et super undas maris. * Et laudábilis et gloriósus in saécula. Benedícant te omnes Angeli et Sancti tui. * Et laudent te, et gloríficent in saécula.
Benedícant te caeli, terra, mare, et ómnia quae in eis sunt. * Et laudent te et gloríficent in saécula. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
* Et laudábili et gorióso in saécula. Sic ut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saécula saeculórum. Amen.
* Et laudábili et gorióso in saécula.
Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, * Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Allelúia. Allelúia.
R/. Allelúia. V/. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, et laudábilis in saécula.
Evangelium Evangile
Luc (21,12-19)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Inícient vobis manus suas et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, et trahémini ad reges et prǽsides propter nomen meum; contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non praemeditári quemádmodum respondeátis; ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non póterunt resístere vel contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem et a paréntibus et frátribus et cognátis et amícis, et morte affícient ex vobis, et éritis ódio ómnibus propter nomen meum. Et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 91, 2
Bonum est confitéri Dómino, et psállere nómini tuo, Altíssime. Il est bon de louer le Seigneur et de chanter Ton nom, ô Très-Haut.
Super oblataPrière sur les oblats
Súscipe, Dómine, sacra múnera, quæ tuo nómini iussísti dicánda, et, ut per ea tuæ pietáti reddámur accépti, fac nos tuis semper oboedíre mandátis. Per Christum Dóminum nostrum. Par le Christ notre Seigneur.
Communio Communion
Ps. 121, 3-4
Ierúsalem, quae aedificátur ut cívitas, cuius participátio eius in idípsum: illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, ad confiténdum nómini tuo, Dómine. Jérusalem qui est bâtie comme une ville, dont toutes les parties se tiennent ensemble. Car c’est là que montaient les tribus, les tribus du Seigneur, pour célébrer Ton nom, ô Seigneur !
Post communionem
Quæsumus, omnípotens Deus, ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére, a te numquam separári permíttas. Per Christum Dóminum nostrum. Par le Christ notre Seigneur.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 84, 9
Loquétur Dóminus pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertúntur ad ipsum.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Ps 116, 1-2
Laudáte Dóminum, omnes gentes, quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius.
Vel: Mt 28, 20
Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem sæculi, dicit Dóminus.